eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.197

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 203-205
Nummer: 197


<-Forrige . Indhold . Næste->

197.

26 Feb. 1488.

Notarialvidne angaaende en Tilstaaelse af Barbara Dragguns, at hun »ratione pensionis« skyldte Vor Frue Kirke en Sum Penge, hvorfor hun overlod Kirken en Gaard i Strandstuestræde. For det Beløb, hvormed Gaarden oversteg Gælden i Værd, skulde der holdes Sjælemesser for Barbara og hendes afdøde Husbonde(?).

In nomine domini, amen. Nouerint vniuersi et singuli preseus publicum instrumentum inspecturis, quod anno a natiuitate domini

IV s.203

quadringentesimo octuagesimo octauo, indictione sexta, die vero Martis, vicesima septima mensis Februarii 1), pontificatus sanctissimi i Christo patris et domini nostri domini Innocentii diuina prouidentia pape octaui, anno eius quarto, in mei notarii publici et testium infrascriptorum presentia, honesta matrona Barbara relicta cuiusdam ........ .quondam ciuis Haffnensis, in lecto egritudinis posita compos [mentis] fatebatur, se obligatam fore ecclesie beate Marie virginis Haffnensi in quinque marcis argenti tempore domini Petri Hwiidh, quondam cantoris Haffnensis et tutoris eiusdem ecclesie, ratione pensionis contractis. Item fatebatur eciam predicta Barbara Draggwns, se obligatam fore prefate ecclesie in octo marcis Lubicensibus tempore domini Symonis canonici Haffnensis, dum similiter tutor extitit, eciam ratione pensionis contractis, pro qua quidem pecuniarum summa quendam fundum seu curiam suam cum [domo] in ea constructa in parochia beate Marie virginis Haffnensi in platea vulgariter Strandstwæ strædæ dicta, inter curiam altaris sancti Georgii borealiter et fundum, quem ecclesia prefata beate virginis Haffnensis a reuerendo in Christo patre ac domino, domino Kanuto, episcopo Vibergensi felicis recordationis, obtinuit, australiter contigue situatam, prout in literis desuper confectis latius continetur. Quam quidem curiam sepedicta ecclesia ratione summe supradicte diu fecerat arrestari de scitu et consensu fratris sui videlicet Nicolai Draggwn ibidem presentis memorate ecclesie beate Marie virginis Haffnensi recompensauit, donauit et assignauit, iure perpetuo possidendam, hoc tamen adiecto, quod quanto precio seu valore antedicta curia fuerit estimata .................. ob salutem animarum ipsius Barbare .......... De et super quibus omnibus et singulis premissis eadem Barbara Draggwn sibi a me notario publico infrascripto fieri petiit instrumentum vel instrumenta publicum seu publica, tociens quociens oportunum fuerit et necessarium. Acta sunt hec Haffnie, annos indictione, die, mense, pontificatu, quibus supra, in residentia honorabilis viri domini Allexandri canonici Haffnensis de hora sexta vel quasi, presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris dominis Allexandro antedicto, Symone plebano ecclesie beate Marie Haffnensis, canonicis, nec non Mathia Johannis Sutore et Nicolao Johannis, ciuibus ibidem, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffman de Swiidenitz Wratislauiensis dyocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia huius-

__________

1) Den 27 Feb. 1488 var en Onsdag; derfor er Dagen ovenfor sat til den 26.

IV s.204

modi confessioni, obligationi, recompensationi, donationi et assignationi cum perpetuo jure possidendis aliisque omnibus et singulis, dum, sic vt premittitur, fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui, ....... audiui, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria fideliter ........ confeci ......... signoque et nomine meis solitis .....

Paategnet: Barbra Dragguns. Langebeks Afskrift i Diplom., »Orig. membr. mutil. af Vor Frue Kirkes Arkiv 1750«. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 95-97.

IV s.205

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 24 20:31:22 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top