eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.194

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 199-202
Nummer: 194


<-Forrige . Indhold . Næste->

194.

14 Sept. 1487.

Notarialinstrument over en gejstlig Dom af 12 Juni 1487, at Tienden af Nikolaj og andre kjøbenhavnske Sognemænd tilhører Frue Kirke.

In nomine domini amen. Nouerint vniuersi et singuli, presens publicum instrumentum inspecturi, quod anno a natiuitate domini millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo, indictione quinta, die vero decimo quarto mensis septembris, ante prandium, hora nona uel circiter, in residentia domini decani Hafnensis, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Innocentii, diuina prouidentia pape octaui, anno ejus tercio, in mei notarij publici testiumque infrascriptorum presencia, personaliter constitutis nobilo(!) et egregiis viris et dominis, Erico Nicolai arcium et decretorum doctore, decano, Jacobo Johannis, cantore, Allexandro Johannis et Symone Nicolai, ecclesie collegiate beate Marie virginis Hafnensis canonicis, prefatus generosus dominus decanus, quasdem patentes litteras apostolicas, vera bulla plumbea apostolica signatas, in suis manibus tenens, quas egregijs viris dominis Cristierno priori domus sancti spiritus in Haffnia, vni executorum principali, et magistro Petro de Scotia, arcium liberalium magistro, sacre theologie licentiato, ad preinsertum negotium subdelegato, ab venerabili viro magistro Birgero Gunnari, studiorum liberalium magistro, serenissime domine Dorothee, Dacie, Suecie, Noruegie etc. regine cancellario, ecclesie cathedralis Roskildensis archidyacono, qui propter pregnantia negocia, quibus officii dicti cancellariatus gratiam perpeditus fuerat, id idem exequi personaliter non poterat, exhibuit et produxit, requirens prefatos dominos, principalem et subdelegatum, quatenus juxta vim dictarum litterarum apostolicarum, summi pontificis adnotatum mandatum, et ecridentiorem majoremque declaracionem ac ratificacionem cujusdam sentencie, per reuerendum patrem et dominum, dominum Olauum Martini felicis memorie, protunc dicte ecclesie Roskildensis episcopum

IV s.199

suosque consiliarios et capitulares, tempore late sentencie sibi assistentes, super singulis decimis, tempore piscature autumnalis, occasione piscacionis provenientibus, ex super habundanti cautela, auctoritate apostolica ipsis conjunctim uel diuisim commissa quidam ..... vigore mandati et indulti apostolici, confirmaretur et roboraretur, qui domini executores prefati litteras predictas summi pontificis, [debita] qua decuit reuerentia, in manus receperant, easque alta et intelligibili voce publicabant, in hunc qui sequitur modum.

Innocencius episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis, priori prioratus sancti spiritus Hafnensis, Roskildensis dyocesis, et archidiacono ecclesie Roskildensis, salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis, dilecti filii, modemus decanus et capitulum ecclesie sancte Marie virginis loci Hafnensis, Roskildensis dyocesis, peticione monstrauit, quod licet omnes decime prouenientes ex piscationibus loci predicti ad dictam ecclesiam pertinerent fuissentque tunc decanus dicte ecclesie et capitulum predicti in pacifica possessione ...... nendi omnes decimas hujusmodi a tanto tempore, cujus contrarii memoria hominum in contrarium non existebat, tamen tutores et parochiani parochialis ecclesie sancti Nicolai dicti loci minus veraciter pretendentes, decimas autumnales, tempore capture allecum et aliorum piscium occasione piscationum ...... Nicolai ad ipsam ecclesiam infra parochiam sancti Nicolai spectare eosdem tunc decanum et capitulum coram tunc episcopo Roskildensi non ex ..... apostolica traxerentur in causam. Et idem episcopus in illa rite procedens, diffinitivam protunc decano et capitulo prefatis, et contra eosdem tutores et parochianos, sententiam promulgauit, que, nulla prouocacione suspensa, in rem transiuit judicatam. Quare pro parte eorundem moderni decani et capituli nobis fuit humiliter supplicatum, ut sententiam predictam robur faceremus firmitatis debite obtinere. Quocirca, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita, sententiam predictam, sicut rite prolata est, faciatis auctoritate nostra, appellatione remota, confirmari. Quod si non, ambo his exeqventis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Rome apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo, pridie idus junii, pontificatus nostri anno tertio.

Quibus quidem lectis, dicti executores se paratissimos reddiderunt ad exequendum singula, necnon mandatis apostolicis totis conatibus perlibenter velle parere. Quocirca prius visis diligenterque examinatis omnibus et singulis litteris, juribus et munimentis, ac aliis ratificacionibus

IV s.200

in hujusmodi causa productis, et coram summo pontifice bene et juste narratis, attento igitur eo, quod a dictis dominis decano totoque capitulo predicto coram summo pontifice bene et juste narratnm et supplicatum sit, tum ipsius facti sola veritate inspecta, invenerunt, nedum ex antiquis ipsius ecclesie papalibus, archiepiscopalibus et episcopalibus privilegiis et indultis, verum etiam ex longissima consvetudine legitime prescripta, omnes et singulas ecclesias in civitate Hafnensi ecclesie beate Marie virginis ibidem, decano et capitulo subjectas, et prebendis canonicatibus incorporatas fuisse et esse, prout de facto sunt, ac ab eo dependere omnesque decimas occasione piscationis quocunqve tempore prouenientes decano et capitulo Hafnensi per episcopos Roskildenses, confirmatione apostolica subsecuta, gratiose fuisse perpetuis futuris temporibus possidendas attributas. Necnon ecclesiam beate Marie predictam et ipsum capitulum, per totum tempus, de cujus initio seu contrario memoria hominum non existit, in pacifica possessione et quiete, quorumcunque reclamatione cessante, donec et quasque per certos tutores, videlicet Gerlacum Floor et Dancqvardum Longe, tutorio nomine, pro parte ecclesie parochialis sancti Nicolai in Hafnia, una cum nonnullis aliis ipsius ecclesie parochianis, nomine et pro parte omnium parochianorum, ante pauca tempora se capitulo predicto opponentes, et in perceptione hujusmodi decimarum impedientes reclamarent, asserentes, decimas in parochia sancti Nicolai provenientes ecclesie dicte sancti Nicolai de jure cedere debere.

Nos igitur executores et commissarii prefati, auctoritate apostolica, nobis in hac parte commissa, pro hoc quod vidimus et cognovimus, pro tribunali sedentes, et solum deum pre oculis habentes, Christi nomine invocato, decernimus per presentes, diffinitivam sententiam prememorati reverendi patris et domini, domini Olaui Martini bone memorie, quondam episcopi Roskildensis, que, nulla provocatione seu appellatione interposita, in rem transivit judicatam, robur firmitatis licite debiteqve obtinere debere, omni appellatione remota. Nos pariter pro ejusdem sententie ulteriori confirmatione, auctoritate apostolica nobis tradita et commissa, decernimus et diffinimus, omnes et singulas decimas, tempore piscature, et alias occasione piscationis, in quibuscunqve parochiis dicte civitatis Hafnensis, quocunqve modo provenientes, ad ecclesiam beate Marie virginis Hafnensis predictam et ejus capitulum spectasse et pertinuisse, ac perpetuis futuris temporibus spectare et pertinere debere, adjudicamus, ipsas prefato capitulo perpetuis temporibus libere percipiendas adjudicantes, ipsumque decanum et capitulum ab ipsorum tutorum, parochianorum et quorumcunque aliorum, occasione

IV s.201

ipsarum decimarum appositionibus et impeditionibus provenientibus, tenore presentium, ipsis tutoribus, parochianis predictis et quibuscunque aliis, de et super decimis, appositionibus, impeditionibus et impedimentis predictis, perpetuum silentium imponendo. In quorum omnium fidem et testimonium premissorum, has nostras litteras, sive presens publicum instrumentum exinde fieri, et per notarium publicum subscriptum subscribi et publicari mandavimus, meique Christierni prioris nostri prioratus sigilli jussimus et fecimus appensione communiri. Acta sunt hæc Hafnie, anno, indictione, mense, die, hora, loco, pontificatu, quibus supra. Presentibus ibidem honorabilibus viris, dominis Matthia Johannis, Tughone Mathie, presbyteris, et Gerhardo Elmendorp(?), studente Haffnensi, necnon clerico Osnaburgensis dyocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffman de Swydenibus, Wratislauensis djocesis, publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia etc.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Tidligere trykt i Pontoppidans Annaler, II. 685-88.

IV s.202

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 24 19:49:01 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top