eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.184

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 190-192
Nummer: 184


<-Forrige . Indhold . Næste->

184.

7 Dec. 1483.

Kanniken Hans Haniin stifter et Alter i Vor Frue Kirke i Kjøbenhavn, Vor Herres. Jesu Ghristi Forklarelse og de 24 Oldefædre til Lov og Hæder, af 2 Gaarde og 4 Boder i Tydskemannegade og 1 Gaard paa Nørregade.

Vniuersis Christi fidelibus, ad quos notitia presentis littere peruenerit, Johannes Haniin, canonicus Haffnensis, salutem in omnium saluatore. Quum presentis vite condicio statum habet instabilem et corruptioni semper obnoxium, qui de die in diem declinat et miserabilem visibiliter ducitur ad occasum, nichilque supererit homini de bonis transitoriis, nisi quod pietas et misericordia per boni exhibitionem in horreum dominicum duxerit recondendum. Quod ego Johannes Haniin solicita consideratione pensans ac matura deliberatione reuoluens huiusmodi miseros et instabiles humane conditionis casus dubios et fortuitos per preambula misericordie et pietatis opera cupio preuenire, et terrena in celestia felici commercio commutare et hic in terris seminare, quod postmodum multiplicato fructu in celis recolligere valeam, domino concedente, totius misericordie largitore. Idcirco feruore deuocionis accensus in salutem anime mee, parentum et progenitorum meorum nec non benefactorum, quorum bona perceperam, ad honorem omnipotentis dei et gloriosissime virginis Marie, in reuerentiam transfigurationis domini nostri Jhesu Christi, atque in laudem sanctorum viginti quatuor seniorum, altare quoddam in ecclesia beate Marie virginis Haffnis in boreali latere turris noviter incepte propriis meis sumptibus fundare propono cum voluntate venerabilis capituli Haffnensis pariter et consensu. Ad cuius altaris dotationem

IV s.190

et sustentationem dono, scoto et assigno inter viuos bona mea subscripta perpetuo possidenda, videlicet curiam meam mihi hereditario iure aduolutam in platea Thyeskemanne gade dicta, sitam in parte boreali inter curias beate Marie virginis et Niels Skriffueris consulis Haffnensis, cum omnibus suis pertinentiis in longitudine et latitudine, que nunc dat x. marcas Lubicenses pro annua pensione. Item vnam magnam curiam in opposito eiusdem platee occidentaliter sitam, que habet quatuor bodas iuxta plateam: prima sita est in angulo australi, et dat ii. marcas argenti, secunda vicina prime et dat ii. marcas argenti, tertia boda secunde contigua dat etiam ii. marcas argenti pro annua pensione, sed quarta boda, iuxta bodas altaris sancti Andree australiter sita, dat tres marcas argenti pro pensione, cum omnibus eiudem curie pertinentiis, braxatorio, coquinariis, cameris et ortis, excepta boda parua ecclesie beate Marie virginis inter predictas bodas ad plateam sita cum sua parua coquina retro eandem bodam locata, quam curiam legaliter emi a tribus possessoribus, scilicet Johanne Abrahe, Marquardo Sartore et Mathia Michaelis sutore, ut patet in litteris emptionis et scotationis super hoc legittime confectis. Item dono ad idem altare vnam curiam in parochia beate Marie virginis et platea dicta Nørregade a curia Johannis Siorssøn borealiter sitam, emptam a predicto Mathia Michaelis sutore, quam ipse permutando obtinuit ab ecclesia beate virginis pro illa parua boda, de qua mentio prius facta est. Ista curia, postquam construxi eam, dat ii. marcas argenti pro annua pensione. Conditiones sequentes circa istud altare volo penitus obseruari: Primo quod collationem istius altaris, interim quod viuo, mihi reseruo, vna cum iure patronatus, vt, cui conferre voluero, mihi libera sit facultas. Sed post mortem meam ius prouisionis, institutionis, collationis dicti altaris ad venerabile capitulum Haffnense volo iugiter permanere. Item vicarius, qui per me institutus fuerit in vita mea, vel post mortem meam, cum vacauerit, institutus per capitulum fuerit, tres missas in qualibet ebdomada in dicto altari celebrabit, et perpetuis temporibus faciat celebrari. Item vicarius institutus apud dictum altare in opido Haffnensi contin[u]am faciat residentiam personalem. Quod si non fecerit vel facere noluerit, eciam si bona altaris ut curiam vel domum aliquam per incuriam suam et negligentiam destrui contigerit et restaurare diu distulerit, extunc predicto capitulo eum dicto altari priuare poterit, et alium instituere libera sit facultas. Item tenetur idem vicarius cum aliis perpetuis vicariis chorum visitare et officia et onera in ecclesia beate Marie virginis Haffnis beniuole adimplere. Item vicarius eiusdem altaris anniuersarium

IV s.191

meum et parentum meorum semel in anno cum canonicis de tribus solidis grossorum vna cum perpetuis vicariis de ii. sol. gr. in choro ecclesie predicte cum vigiliis et missa perpetuo faciet celebrari. In cuius altaris institutionis, fundationis, dotationis euidentiam firmiorem sigillum meum vna cum sigillo venerabilis capituli antedicti presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxxxiii0, crastino sancti Nicolai episcopi et confessoris.

Udenpaa: Domini Johannis Haniin, canonici Hafniensis, litera fundationis altaris viginti quatuor Seniorum. 1483. Langebeks Afskrift i Dipl. af Orig. i Vor Frue Kirkes Arkiv, 1750. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 89-91.

IV s.192

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 22 20:24:53 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top