eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.18

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 13-14
Nummer: 18


<-Forrige . Indhold . Næste->

18.

18 Feb. 1374.

Køpekinus Græwesmøll og Hannes v. d. Kulen, Borgere i Kjøbenhavn, bestemme, at den Grund, der var dem tilfalden ved Arv efter Henrik Knop, og hvis Indtægt denne havde bestemt til Anskaffelse af Fakler til at bære foran Herrens Legeme, nu skulle tilhøre St. Peders Alter i Vor Frue Kirke.

Omnibus presens scriptum cernentibus Køpekinus dictus Græwesmøll et Hannes wan der Kwlen, villani Hafnenses, salutem in domino sempiternam. Notum facimus vniuersis presentibus et futuris, quod nos voluntate vnanimj et animo deliberato quendam fundum nostrum ad nos post mortem Henrici Knop, condam villani ibidem, cum vxoribus nostris iure hereditario deuolutum, ex opposito tabernarum sutorum Dacorum ibidem, ex parte occidentali platee situm, habentem ex parte australi in contiguo fundum seu curiam Johannis Thrugilli, ex parte vero aquilonari fundum seu curiam Hænichini Pætersson, quem quidem fundum dictus Henricus Knoop in vita sua zelo deuocionis ductus deputauit pro torticeis faciendis et omni anno portandis ante gloriosum et saluificum corpus domini nostri Jhesu Cristi in festiuitate eiusdem corporis Cristi, sub tali modo, quod heredes sui, si processu temporis expedire viderent, in maius diuini cultus seruiciique diuini dignioris augmentum, de ipso fundo aliter ordinandi ex consilio capituli ibidem plenam haberent potestatem, cum omnibus et singulis edificiis pronunc in eodum fundo sitis ceterisque aliis suis pertinenciis et adiacenciis quibuscunque ad altare beati Petri apostoli

IV s.13

in ecclesia beate virginis Hafnis ad ostium aquilonare chori eiusdem situm, ob reuerenciam et honorem omnipotentis dei et apostoli sui supradicti, et ob salutem et remedium animarum nostrarum dictique Henrici Knoop heredumque nostrorum, deputamus, damus et dimittimus et tenorepresencium dominis decano et capitulo Hafnensi cum omni jure nobis in dicto fundo, edificiis suis vel aliis pertinenciis eiusdem, modo quocunque competente seu competituro, pure et libere resignamus iure perpetuo possidendum, sub condicionibus infrascriptis, videlicet quod dominus decanus Hafnensis, qui nunc est vel qui pro tempore fuerit, cum consilio capituli ibidem sacerdotem idoneum ad idem altare instituat et presentet, qui omni die vnam missam in memorato altari in remedium animarum nostrarum atque dicti Henrici Knoop heredumque nostrorum perpetuo celebrabit, ipsoque sacerdote, qui pronunc per ipsum decanum ex consilio capituli institutus fuerit, ex hoc mundo sublato, ius presentandi ad idem altare ad dictos dominos decanum et capitulum in perpetuum pertinebit, prouiso tamen, quod si aliquis clericus idoneus ex linea consanguinitatis nostre directe descendendo repertus fuerit, ipse et non alius ad ipsum altare instituatur et presentetur. In quorum omnium euidens testimonium sigilla nostra presentibus vna cum sigillis virorum discretorum, videlicet Nicolai Jønesson, proconsulis Hafnensis, Andree Holebæk et Johannis de Lubæk, convillanorum nostrorum ibidem, presentibus sunt appensa. Datum anno domini m0. ccclxx0. quarto, sabbato ante dominicam Inuocauit.

Paategnet: Litera altaris trium regum 1) super curia Knops. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med Spor af 5 Segl, hvoraf kun det sidste er bevaret. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 19-20.

__________

1) Jfr. andet Bind S. 13.

IV s.14

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 21:57:12 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top