eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.178

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 184-186
Nummer: 178


<-Forrige . Indhold . Næste->

178.

25 Okt. 1482.

Notarialinstrument, at Peder Unger tabte sin Sag mod Vikarerne om hans Broders Breviarium. Jfr. Nr. 156 og 157.

In nomine domini, amen. Per hoc presens publicum instrumentum .... tis pateat euidenter et sit notum, quod sub anno a

IV s.184

natiuitate eiusdem millesimoquadringentesimooctuagesimosecundo, [indi]ctione quin .... ma, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti, diuina prouidentia pape quarti anno eius duodecimo, die vero veneris proximo ante festum sanctorum Symonis et Jude, apostolorum infra missarum solemnia comparuerunt judicialiter coram egregio viro et domino doctore Cristierno Petri, ordinis sancti Johannis Jherosolimitani, judice in causa, que inter venerabiles dominos Jacobum Georgij et Jacobum Johannis Haffnenses vicarios nomine procuratorio minoris capituli Haffnensis ex vna et quendam Petrum Vnger exaduerso principalem ciuem Haffnensem hucusque coram collega suo doctore Tilmanno Slecht et prefato domino doctore Cristierno judicialiter ventilata, qui supradictus reuerendus doctor Christiernus judex a reuerendissimo domino archiepresuli Lundensi delegatus ex alterius domini doctoris Tilmanni Slecht de Ruremunda eciam judicis in causis dictarum parcium a domino reuerendissimo Lundensi delegati consensu, quoniam ipse quibusdam alijs negocijs extra ciuitatem Haffnensem protunc [e]xtiterit diffinitiuam in huiusmodi causa ac causis pro venerabilibus viris dominis Jacobo Georgij et Jacobo Johannis, ecclesie collegiate beate virginis Marie Haffnensis minoris capituli eiusdem ecclesie procuratoribus, et contra supradictum Petrum Vnger, ciuem Haffnensem, exaduerso principalem visis primo meritis cause et diligenter singulis inspectis inscriptis tulit et promulgauit ac extunc prolata et [s]entencia esse decreuit in hunc modum qui sequitur: In nomine domini amen. In causa, que vertitur inter discretum virum Petrum Vnger actorem ex parte vna et honorabiles viros vicarios Haffnenses reos ex altera super quodam [br]euiario quodam ...... Johannis Vnger fratris predicti Petri Vnger, ego frater Cristiernus Petri decretorum doctor licet immeritus judex auctoritate legacionis reuerendissimi in Christo patris et domini domini Johannis Brostorp, diuina miseracione archiepiscopi Lundensis Suecie primatis et apostolice sedis legati, cum collega constitutus per clausulam de procedendo coniunctim uel diuisim visis actis et actitatis meriti. . . tunc diligenter discussis ex causis iustis me mouentibus predictos vicarios Haffnenses ab impeticione predicti Petri Vnger super predicto br[euiar]io sentenciam diffinitiuam in hijs scriptis absoluo sibi super hoc perpetuum silentium imponendo, insuper quod predictus Petrus Vnger minus probabilem causam habuit litigandi, ipsum in expensas litis per predictos vicarios Haffnenses factas ........ coram [co]llega meo et me condempno, quarum taxationem michi duxi reseruandam, qua quidem lecta et lata dominus doctor [C]ristiernus judex contra dictam partem

IV s.185

principalem computatis ac singulis moderatis in lite factis et expositis decreuit, vt ...... dominis vicariis pro omnibus expensis factis coram ipsis vnum florenum Rinensem traderet et cum . ffa . ... daret. Super quibus om[ni]bus et singulis supradictis et gestis idem domini vicarii nomine procuratorio a me notario publico subscripto sibi fieri petierunt in ......... t instrumenta publicum ac publica tociens quociens eis oportunum fuerit et necessarium. Acta fuerunt h.. Haff ............ domino doctoris Cr ...... judicis prefati sub anno, die, mense, hora, indictione, pontificatu, quibus s .... ........................ Michaele(?). ....... ns testibus ad premissa vocatis speci ...... rog ......... us ........................ presentibus sigillum meum appensum.

Et ego Bernhardinus Hoffema . . d . Swideni.. Wratislauiensis dyocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia premissis sententi.r. . promulgacioni et expensarum taxacioni vnacum prenominatis testibus presens interfui cumque omnia et alia singula supradicta sic fieri vidi et audiui, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solit.. et consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.186

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 22 18:30:52 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top