eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.174

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 179-181
Nummer: 174


<-Forrige . Indhold . Næste->

174.

8 Juni 1482.

Notarialinstrument, at paa Frue Kirkegaard meddelte Hr. Morten Decanus Erik Nielsen, hvorledes Esbern Skriver havde behandlet ham i sit Hus.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod sub anno a natiuitate domini millesimoquadringentesimosecundo, indictione decimaquinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius wndecimo, die vero Saturni octauo mensis junij, infra missarum solennia in cimiterio gloriose virginis Marie jn mei notarij publici et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus nobilis vir dominns Ericus Nicolai, arcium et sacrorum canonum doctor, ecclesiarum metropolitane Lundensis et cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicus necnon ecclesie collegiate gloriose virginis Marie Haffnensis decanus, juris canonici in antiquis in facultate juris studij Haffnensis ordinarius, cum quodam honorabili viro domino Martino, vicario perpetuo ad altare sancti Michaelis in ecclesia beate virginis Haffnensis prefata. Prelibatus dominus decanus dictum dominum Martinum vicarium instantissime in publico exhortabatur, ne videlicet veritatem sub modio in abscondito occultaret sed eandem nude et aperte juxta prime veritatis sentenciam supra candelabrum absque aliqua sinistra et obliqua passione coram me notario et testibus infrascriptis lucide explanaret et liquidaret. Dictus vero dominus Martinus dicendo ac in conscienciam propriam jurando factum in hunc enarrauit modum: porro cum quadam vice in profesto circumscisionis(!) domini vnacum quodam Esberno dicto Schriffer in curia sua propria dicti Esberni, quam Haffnie in ciuitate regia inhabitat, ac tota ipsius domus familia causa vespertine refectionis et solacij gracia more quo refectiones nedum illas vespertinas sed et meridianas prefati Esberni alijs temporibus preteritis visitare consueuerat, pro tunc constitutus erat, tandem ipsis post refectionem serotinam juxta mensam sedentibus dicti Esberni familia quendam ludum in stuffa eiusdem Esberni pro solacio et recreacione incipiente et inchoante et ad tempus eundem secundum illius solennitatis con-

IV s.179

gruenciam amicabiliter continuante dictus vero Esbernus vnacum domino Martino prefato videntes ac huiusmodi lundum (!) per familiam introductum aspicientes simul de mensa surrexerunt et recreacionis gracia ludo dicte familie se associarunt et se illi in ludendo equales reddiderunt. Mox vero non post longi temporis intervalli spacium inter dictum Esbernum et dominum Martinum discordia quedam exorta est. Dictus vero Esbernus incontinenti prefatum dominum Martinum violenter ac animo irato supra mensam trahendo per violentam manuum imposicionem eundem dominum Martinum ceteris seruitoribus percucientibus inhumanissime et absque misericordia cum pungno(!) supra dorsum suum percuciendo indecenter in facie familie eundem inuasit et percussit vt ipse exponens dolorose coram me notario et testibus subscriptis exposuit, et in veritate ita accidit, quemadmodum narrando nobis elucidauit. Quo perpetrato ad statim dictus dominus Martinus percipiens ac iudicans huiusmodi invasionem esse ex commocione cordis et ira domum Esberni prefati idem dominus Martinus exire proposuit. Esbernus vero prefatus eidem reclamando dixit in hec uel eis in effectu similia verba: si domum meam exieris, nunquam de cetero in felicj hora reintrabis, quod dictum postea plenarie adimpletum erat per eundem Esbernum prefatum, nunqvam enim post illum diem usque in festum pasche, quod proxime sequebatur, domum suam neque mensam visitauit, post festa vero paschalia per quandam reconciliacionem dictus dominus Martinus ad expensas dicti Esberni reasumptus erat, sed post illum diem nunquam de vase suo proprio comedit, quemadmodum antea fecerat, sed seruitoribus in mensa equaliter consedendo cibum illis appositum in post ad tempora, quibus secum in expensis erat, participauerat. Die vero altera circumcisionis lesioni huiusmodi sequenti immediate dictus dominus Martinus dominum decanum magistrum Jaspar Henrici tunc temporis in dignitate decanatus gloriose virginis Marie Haffnensis prefulgentem tamquam superiorem suum accessit querulose contra eundem Esbernum Scriffer factum precedentis diei proponens eo modo quo accidit coram domino decano enarrando eidem elucidauit et aperte injuriam sibi precedenti sero per Esbernum illatam dolorose et lacrimabiliter exposuit. Hinc profecto cum quodam tempore prefatus dominus Jaspar, decanus Haffnensis, non longe post dictam querelosam relacionem prefatum Esbernum personaliter accedens et eidem Esberno prefato confabularetur, inter cetera dixit prefatus dominus Jaspar tunc temporis decanus eum propter illam violentam invasionem in canonem incidisse. Dictus vero Esbernus ab eodem domino decano tunc temporis ad cautelam beneficium absolucionis

IV s.180

instantissime petijt et ab eodem generoso domino decano Jaspar Henrici tunc temporis graciose obtinuit absque scitu partis offense et consensu eiusdem. Super quibus omnibus et singulis jniurijs, percuzsionibus et furiosa responsione dicti Esberni dicto domino Martino sic coram me notario et testibus subscriptis referente et veraciter dicente necnon persone sue proprie factis et illatis jdem dominus doctor Ericus nunc temporis ecclesie Haffnensis decanus de nouo protestabatur super huiusmodi auditis et per dominum Martinum veraciter dictis et relatis de prosequente tempore suo sibi a me notario publica subscripto petijt vnum uel plura instrumentum et instrumenta publicum ac publica, tociens quociens sibi fuerit opportunum. Acta sunt hec Haffnie in cimiterio gloriose virginis Marie sub anno, jndictione, die, mense, hora, pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus dominis Nicolao Godher, vicario perpetuo Haffnensi, et Ebbone Johannis, altariste ad altare sancti Johannis euangeliste in ecclesia eiusdem, testibus ad premissa vocatis et rogatis specialiter.

Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, quia premissis relacioni, certificacioni, veritatis nude apparacioni vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia alia et singula supradicta sic referri audiui, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis et consuetis subscripsi, signaui, in notam sumpsi et in hanc publicam formam redegi ad premissa vocatus specialiter et rogatus.

Udenpaa: Instrumentum quod Esbernus est excommunicatus propter manum violentam iniectam in dominum Martinum. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.181

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 22 10:40:13 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top