eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.173

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 177-179
Nummer: 173


<-Forrige . Indhold . Næste->

173.

6 Juni 1482.

Notarialinstrument, at da Esbern Skriver ikke var tilstede i Staden, ophængtes Stævningen for ham (se Nr. 172) paa Frue Kirkes Port.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod sub anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo, jndictione decima quinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, die vero Jouis sexto mensis junij, in quo cecidit festum corporis Christi, infra missarum solennia ego Bernhardinus, publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, pro parte nobilis et egregij viri domini doctoris Erici Nicolai, arcium et decretorum professoris, ecclesiarum metropolitane Lundensis et cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicus necnon ecclesie collegiate gloriose virginis Haffnensis decani, juris canonici in antiquis in vniuersitate Haffnensi ordinarij, legitime requisitus in presencia testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum tamquam obediens filius quasdam domini reuerendissimi Lundensis citacionis literas ab eadem reuerendissima paternitate auctoritate legacionis emanatas sue reuerendissime paternitatis signeto signatas ad me reuerenter ut decuit cum omni reuerencia recepi, quarum principium et finis inferius designatur. Quarum quidem literarum citatoriarum pretextu me notarium infrascriptum debita cum jnstancia et sub excommunicacionis pena requisiuit, quatenus prefatas literas citatorias et in eis contenta contra quendam Esbernum Jacobi

IV s.177

dictum Scriffer, ciuem et consulem Haffnensem, fideliter execucioni debite, in quantum in me esset, juxta earundem literarum citatoriarum vim, formam et tenorem demandarem, vnde ego notarius infrascriptus ut filius obediencie volens huiusmodi literis citatorijs ut teneor reuerenter obedire prefatis literis citatorijs de manu dicti generosi domini decani Haffnensis principalis ad me receptis accessi vnacum testibus infrascriptis ad domum residencie dicti Esberni Schriffer et facta prius per me ingenti iuquisicione de reperendo personam dicti Esberni Scriffer exaduerso principalis, sed quia illo tempore in alijs locis extra Haffniam certis negocijs suis fortassis disponendis prepeditus erat, ad que loca michi commodosus non erat accessus, eum personaliter apprehendere non potui, nichilominus me cum testibus inferius nominandis in domo sue residencie exeunte famule domus vim, formam et tenorem earundem citatoriarum huiusmodi literarum, ut qvam cito dictus Esbernus ad domum reuerteretur, earum efficaciam et tenorem eidera personaliter insinuaret ac notificaret, et nichilominus tamen prefatarum literarum citatoriarum copiam correctam et cum originali per me auscultatam et concordantem valuis seu portis dicte ecclesie collegiate beate virginis Marie in presencia testium infra nominandorum affixi, et eandem tempore decantacionum summe misse affixam dimisi in signum vere execucionis facte, principium vero dictarum literarum citatoriarum erat istud: Johannes dei gracia archiepiscopus Lundensis etc., ffinis vero earundem talit erat: datum et actum Lundis in curia nostra sub anno domini m l 8ij0 quarta mensis junij nostro sub signeto presentibus inferius impresso. De et super quibus omnibus et singulis suprascriptis dominus decanus Haffnensis prefatus sibi a me notario publico infrascripto vnum uel plura publicum seu publica fierj petijt instrumentum et instrumenta, tociens quociens sibi oportunum fuerit. Acta sunt hec Haffnie in prescriptis locis videlicet in domo habitacionis dicti Esberni necnon in valuis dicte ecclesie beate Marie virginis sub anno, jndictione, die, mense, hora et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Nicolao Jutone arcium baccalaureo et dicte ecclesie Haffnensis perpetuo vicario, Ebbone Johannis, cappellano ad altare sancti Johannis evangeliste, necnon domino Mathia capellano domini Symonis canonici Haffnensis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi diligenti inquisicioni et prefatarum literarum ingenti execucioni necnon affixioni huiusmodi presens interfui vnacum prenominatis

IV s.178

testibus, eaque omnia et singula supradicta per memetipsum adinpleui, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis et consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi ad premissa vocatus specialiter et rogatus.

Udenpaa: Instrumentum super citacione facta. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.179

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 22 10:10:48 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top