eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.172

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 175-177
Nummer: 172


<-Forrige . Indhold . Næste->

172.

5 Juni 1482.

Notarialinstrument, at Dekanus Erik Nielsen lod læse Nr. 171.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, qnod sub anno a natiuitate eiusdem millesimoquadringentesimooctuagesimosecundo, indictione decimaquinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, die vero Mercurii quinto mensis Junij hora completorij, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus nobilis vir dominus Ericus Nicolai, arcium et sacrorum canonum interpres, ecclesiarum metropolitane Lundensis ac cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicus necnon ecclesie collegiate beate virginis Marie Haffnensis decanus, in facultate juris alme vniuersitatis studij Haffnensis in antiquis juribus ordinarius dignissimus, habens in manibus suis ac tenens quasdam patentes citacionis literas papiros(!) domini graciosissimi sancte metropolitane Lundensis ecclesie archiepresulis ac sancte apostolice sedis legati necnon incliti ac regni nobilissimi Swecie primatis, publico eiusdem domini reuerendissimi Lundensis signeto, ut prima aperuit facie, easdem signatas ac roboratas, sanas, integras et illesas ac omni prorsus vicio et suspicione carentes, michique notario publico infrascripto easdem presentauit meque sub certa pena in earundem literarum tenore requisiuit, quatenus contra quendam Esbernum Scriuer ciuem et consulem Haffnensem, principaliter in literis domini reuerendissimi nominatum, procedere et eundem Esbernum prefatum vigore

IV s.175

literarum citatorialium ad dominum reuerendissimum Lundensem uel coram venerabilibus viris ex Lundensi venerabili capitulo, si eandem suam reuerendissimam paternitatem abesse contigerit uel alias prepeditari, infra juris terminum in literis numeraliter expressum in loco sue residencie uel in ecclesiarum(!) collegiate gloriose virginis Haffnensis valuis peremptorie citare . .... vi iudicii(!) pretermitterem ad comparendum coram nobis uel alijs canonicis Lundensibus hora, loco et tempore in literis suis descriptis cum documentis omnibus et munimentis alijs, quibus vti voluerit, per se uel procuratorem suum ydoneum, prout lacius elucidatur in literarum inferius insertarum tenore. Atque ideo propter varios humanarum rerum casus ac quoslibet fortuitos euentus, ne videlicet hec dicte litere citatorie deperderentur, viciarentur uel alias periclitarentur vel per aduersarium, contra quem emanata sunt, per generositatem ingenuj viri domini decani Haffnensis impetrate negarentur, vnde sibi et multis alijs damnum grauissimum imminere posset seu periculum; quare hijs casibus idem dominus decanus oportunum adhibens remedium me notarium publicum infrascriptum requisiuit et rogauit, ut has literas citatorias domini reuerendissimi in manus acciperem et easdem super non lesione, falsitate et integritate earundem diligenter inspicerem et examinarem, ipsasque ad rei futuram memoriam ad publicam instrumenti formam redigerem sibique vnum uel plura publicum uel publica conficerem instrumentum uel instrumenta, credens insuper et assignans huiusmodi literas in manus meas per me, vt prefertur, examinandas et transsumendas ac in presentis publici instrumenti formam redigendas ac conscribendas. Quas quidem literas ego notarius infrascriptus, ita ut prescripsi, in manus accipiens ipsas prima facie saluas, integras, illesas, nulla suarum parte suspectas, omni prorsus vicio et suspicionis nota carentes inveni, easque tales esse singulariter iudicaui, ac diligencius earundem tenorem perlegens et signetum domini reuerendissimi Lundensis considerate respiciens easdem a reuerendissima sua paternitate emanatas ac eiusdem sue reuerendissime paternitatis vero signeto roboratas pariformiter judicaui. De quibus omnibus et singulis ego notarius infrascriptus ex mei notariatus officio et judicaria auctoritate, qua ex imperiali liberalitate munitus sum, per hoc presens publicum instrumentum fidem plenariam do et facio certificando, quod inserte litere verum exemplar originalium juste continent. Tenor vero literarum citacionis domini metropolitani Lundensis sequitur in hunc modum talis: Johannes osv., se Nr. 171. Super quibus omnibus et singulis prescriptis idem dominus decanus a me notario publico infra-

IV s.176

scripto vnum uel plura publicum seu publica sibi petijt instrumentum et instrumenta. Acta sunt hec Haffnie in cimiterio gloriose virginis Marie Haffnensis ante introitum domus domini decani prefati sub anno, indictione, die, mense, hora et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem venerabilibus viris dominis magistro Nicolao Petri arcium liberalium professore, Siwardo Grueb clerico ac Johanne Olaui, vicario perpetuo in ecclesia Haffnensi, et Andrea Nicolai, presbiteris dyocesis Roskildensis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Auscultata est et collacionata presens copia presentis publici instrumenti per me Bernhardinum Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis sacra imperiali auctoritate notarium publicum, et concordat cum suo originali de verbo ad verbum, quod protestor manu mea propria.

Bagpaa med en samtidig Haand: Citacio affixa valuis ecclesie beate virginis Haffnensis. (I de 4 Hjørner bagpaa findes Resterne af rødt Vox, hvorved Stævningen har været fastklæbet til Kirkedøren.)

IV s.177

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: fre feb 21 20:59:52 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top