eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.171

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 173-175
Nummer: 171


<-Forrige . Indhold . Næste->

171.

4 Juni 1482.

Erkebispen stævner Esbern Skriver til Lund.

Johannes, dei gracia archiepiscopus Lundensis, Suecie primas et apostolice sedis legatus, vniuersis et singulis presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus publicis quibuscunque, per opidum Haffnense diocesis Roskildensis ac alias vbilibet constitutis et eorum cuilibet insolidum ac illi uel illis, ad quem uel quos presentes nostre litere peruenerint, salutem in domino et nostris huiusmodi firmiter obedire mandatis. Noueritis, quod nuper nobilis et egregius vir dominus Ericus Nicholai, decretorum doctor et ecclesie Haffnensis decanus, et quidam dominus Martinus, perpetuus vicarius sancti Michaelis in eadam ecclesia, ob nonnullas controuersias, super bonis altaris sancti Michaelis inter venerabile capitulum dicte ecclesie Haffnensis et eundem dominum Martinum ex vna et Esbernum Jacobi dictum Scriffuer partibus ex altera vertentes uel vertendas, nos nostramque sanctam sedem metropolitanam grauibus cum querimoniis adierunt animo et intentione causam uel causas super huiusmodi controuersiis motam seu motas uel mouendam seu mouendas ad nostram audienciam ex et de manibus quorumcumque iudicum nobis subiectorum per viam simplicis querele deuolui faciendi. Quam et quas causam et causas nos extunc legacionis nostre auctoritate acceptauimus et nostre audientie reseruauimus, inhibentes insuper officiali curie Roskildensis, ne de huius-

IV s.173

modi causa uel causis quoquo modo cognoscendo uel decidendo de cetero se intromitteret. Verum cum incongruum esset et iuri contrarium causas ex audientia aliorum iudicum ad nos acceptare, nisi partibus hincinde expeditam iusticiam, prout de iure tenemur, ministraremus, lites et controuersias fine debito mediante iusticia terminantes ffuimus per eundem dominum Ericum Nicholai decanum ecclesie sue et procuratorio pro parte dicti domini Martini nominibus debita cum instancia rogati et requisiti, quatenus in huiusmodi causa uel causis ad nos, vt prefertur, via simplicis querele deuoluta seu deuolutis parte aduersa legitime vocata secundum iuris tramites ad decisionem vsque procedere dignaremur, nos igitur attendentes requisitionem huiusmodi fore iustam et rationi consonantem, volentesque in causa et causis huiusmodi inter partes predictas rite et legitime procedere ac partibus ipsis dante domino iusticiam ministrare, vt tenemur, non obstante quadam friuola appellacione per dictum Esbernum, vt dicitur, in valuis ecclesie Haffnensis indebite interposita et publicata, idcirco eadem nostre legacionis auctoritate, qua fungimur in hac parte, vobis et vestrum cuilibet insolidum tenore presentium in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena, quam in vos et vestrum quemlibet, canonica monicione premissa, si ea, que vobis in hac parte mandamus, neglexeritis et distuleritis, per contumaciam adimplere ferimus, in hiis scriptis districte precipiendo mandaraus, quatenus vos uel alter vestrum, postquam pro parte dicti domini decani fueritis uel fuerit super hoc vigore presentium requisiti uel requisitus, prefatum Esbernum Scriffuer ex aduerso principalem in propria persona, si eius presentiam comodo habere poteritis, alioquin in valuis dicte ecclesie Haffnensis peremptorie citare curetis, quem nos eciam tenore presentium primo 2o 3o et peremptorie citamus, quatenus xv die a data execucionis presentium computando coram nobis uel coram venerabilibus viris ex capitulo nostro Lundensi, si nos abesse uel alias occupari contigerit, loco nostro surrogandis, hora prima in archiepiscopali nostra curia Lundensi uel locis habitacionum dictorum surrogandorum, vbi tunc eos pro tribunali sedere contigerit, compareat in iudicio legitime per se uel procuratorem suum ydoneum sufficienter instructum cum omnibus literis, scriptis, instrumentis publicis, processibus aliisque iuribus et munimentis causam et causas huiusmodi tangentibus et concernentibus, prefatis dominis decano et Martino uel eorum procuratori seu procuratoribus eorum nomine de et super omnibus et singulis proponendis et obiiciendis circa huiusmodi causam et causas de iusticia responsurus ac alias dicturus, facturus, alle-

IV s.174

gaturus, ostensurus et recepturus, quod iusticia suadebit et ordo dictauerit rationis, certificantes eundem sic citatum, quod siue in dicto citacionis termino, vt premissum est, comparere curauerit siue non, nos nichilominus uel surrogandi nostri prefati ad partem comparentem et causam seu causas huiosmodi prosequi curantem instanciam seruatam seruandam ad diffinitiuam vsque sentenciam ac alias, prout iustum fuerit, procedemus seu procedet(!) iusticia mediante, dicti citati contumacia uel absentia in aliquo non obstante. Diem vero citacionis vestre huiusmodi et formam ac quicquam in premissis feceritis nobis, quantocius poteritis, remissis presentibus fideliter intimare curetis. Datum et actum Lundis in curia nostra sub anno domini mcdlxxxsecundo quarta mensis Junij nostro sub signeto presentibus inferius impresso.

Orig. paa Papir i Geh.-Ark. med et Segl paatrykt i rødt Vox.

IV s.175

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 18 19:42:07 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top