eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.170

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 172-173
Nummer: 170


<-Forrige . Indhold . Næste->

170.

4 Juni 1482.

Erkebispen beskikker 4 Gejstlige til at afhøre Sagen mellem Kapitlet og Esbern Skriver.

Johannes, dei gratia archiepiscopus Lundensis, Suetie primas et apostolice sedis legatus, venerabilibus viris dominis Johanni Tez, archidyacono, Boetio Johannis, sacre theologie baccalaureo, cantori, Keldero et Laurentio, artium liberalium magistris, canonicis eiusdem nostre Lundensis ecclesie, nobis sincere dilectis, salutem in domino et nostris huiusmodi infrascriptis firmiter obedire mandatis. Noueritis, quod nos ad instanciam venerabilis et nobilis viri domini Erici Nicholai decretorum doctoris et ecclesie beate Marie virginis Haffnensis decani ac honorabilis domini Martini perpetui vicarii ad altere sancti Michaelis in eadem ecclesia situatum, principalium actorum per nostras patentes literas discretum Esbernum Jacobi alias dictum Scriffuer reum principalem ad certum, competentem et peremptorium terminum citari fecimus et mandauimus ad comparendum coram nobis uel nostris surrogandis legitime in judicio super quibusdam controuersiis inter dictas partes super bonis dicti altaris sancti Michaelis vertentibus uel que verti sperantur in futurum ad nostram audientiam per viam simplicis querele deuolutis eisdem dominis decano et perpetuo vicario actoribus responsuris. Verum quia nos frequenter abesse et aliis arduis regni et ecclesie nostre prefate negotiis occupari contingit, ita quod huiusmodi causas presentialiter audire et fine debito terminare nequeamus, hinc est quod vos, de quorum discretionibus et legalitatibus multum sumus in domino confisi, loco nostri ad ministrandum partibus supradictis iustitiam supra earum controuersiis duximus surrogandos, prout tenore presentium surrogamus. Vobis nichilominus in virtute sancte obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus in termino dicte citacionis nostre simul in aliqua habitationum vestrarum conuenientes et vnum partibus antedictis coram vobis legitime comparentibus uel altera earum contumaciter absente causam et causas huiusmodi inter dictas partes mouendam et mouendas cum omnibus suis appendiciis ipsam et ipsas quoquomodo contingentibus vice nostra audiatis, summarie et de plano sine strepitu et figura iudicij decidatis et fine debito terminetis. Appellaciones eciam, si que occasione dictarum controuersiarum per easdem partes uel aliquam earum seu alterum legitime circa eas interuenientem in iudicio uel extra ad nos nostramque sedem metropolitanam interposite sint, recipiatis, cognoscatis et hoc, quod ius dictauerit et ordo exegerit rationis, dictare curetis, donec et quousque nos huiusmodi vices nostras vobis tenore presentium commissas et delegatas ad nos duximus reuocandas,

IV s.172

ffacientes eciam, si ita vobis visum fuerit expediens, bona litigiosa dicti altaris sequestrari ac sub firmo et arto sequestro poni mandari, insuper quecunque in premissis et circa ea interlocutorie uel diffinitiue sententiaueritis uel mandaueritis, debite execucioni realiter et cum effectu per censuram ecclesiasticam et alia nostra remedia demandabitis, non obstante quadam friuola appellacione per dictum Esbernum, vt dicitur, in valuis ecclesie Haffnensis ad sanctam sedem apostolicam interposita et publicata. Quare obstare nolumus huic nostre commissioni vobis facte et vestro iudiciali processui faciendo ob priuilegium incliti Dacie regni ab eadem sancta sede emanatum, quo expresse cauetur omnes causas qualescunque in prima instancia coram iudicibus competentibus infra limites dicti regni debere terminari appellacionis obstaculo remoto, Datum Lundis anno domini mcdlxxxij0 3a feria proxima post dominicam trinitatis nostro sub signeto presentibus impresso.

Levninger af et Segl paatrykt i rødt Vox (Brostrups Vaaben). Orig. paa Papir i Geh.-Ark.

IV s.173

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 21:20:57 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top