eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.17

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 12-13
Nummer: 17


<-Forrige . Indhold . Næste->

17.

9 Okt. 1357.

Johannes Kraac, Dekan i Kjøbenhavn, og Katrine, Enke efter Godikinus von Unna, tilstaa, at de have laant 20 Mark Sølv, som af Gerhard von Unna vare givne til Apostlenes Alter i Vor Frue Kirke, hvorfor de sætte en Gaard i Roskilde i Pant.

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Kraac, decanus Hafnensis, et Katerina, relicta cuiusdam Godekini de Vnna, ciuis Hafnensis, salutem in domino sempiternam. Nouerint vuiuersi presentes et futuri, nos de consilio et voluntate cuiusdam Luthberti, perpetui vicarii ecclesie beate virginis Hafnis Roskildensis dyocesis, viginti marchas puri argenti ponderis Coloniensis, collatas per quendam Gerardum dictum de Vnna morantem Colonie pro anniuersario suo post dies suos in ipsa ecclesia Hafnensi, annue de duobus solidis grossorum faciendo, ad altare dicti Luthberti, fundatum per quendam Godichinum dictum de Vnna, condam ciuem Hafnensem bone memorie, pro vsibus nostris integraliter subleuasse. Pro quibus viginti marchis argenti ipsius altaris possessori, qui nunc est, vel qui pro tempore fuerit, curiam nostram Roskildis in parochia sancti Michaelis in australi latere fori sitam, nobis iure hereditario de matrimonio 1) contingentem, quam nunc inhabitat quidam Wernerus Pundere, cum domo lapidea, edificiis singulis et pertinenciis vniuersis, impigneramus veraciter per presentes, tali condicione, quod quandocunque nos vel post

__________

1) Sic! Skal udentvivl være: patrimonio.

IV s.12

dies nostros heredes nostri dictam curiam pro tanta pecunia redimere voluerimus vel voluerint, nulla nobis vel eis per aliquem, cuiuscunque status aut condicionis, in hoc occurrat contradictio vel difficultas, nec licitum sit alicui qualiscunque gradus ipsam curiam ab ipsius altaris vel possessoris sui possessione alienare quoque modo sine nostra et heredum nostrorum requisicione et licencia speciali. Cum autem ipsam curiam per nos aut per heredes nostros redimi contigerit, pecunia, pro qua redimitur, ad nullos alios vsus, nisi ad emenda bona predicto altari perpetuanda eciam secundum consilium et consensum nostrum et heredum nostrorum aliqualiter deputetur. In cuius rei testimonium sigilla nostra vna cum sigillis discretorum virorum videlicet Godikini et Gerardi dictorum de Vnna, fratrum germanorum, presentibus sunt appensa. Datum anno domini millesimo tricentesimo quinquagesimo septimo, die beati Dyonisii martiris.

Paategnet: Super curia, spectante ad altare apostolorum, Roskildis in parochia beati Michaelis sita. Langebeks Afkrift i Diplomatariet. »Orig. membr. laant af Hr. Provst Bützow 1757.« Rørdam, Kirker og Klostre, T., 17-19.

IV s.13

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 21:36:44 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top