eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.169

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 170-171
Nummer: 169


<-Forrige . Indhold . Næste->

169.

1 Juni 1482.

Notarialinstrument, at Hr. Morten beskikker Dekanus Erik Nielsen til sin Prokurator i sin Sag med Esbern Skriver.

In nomine domini amen. Nouerint vniuersi presentis publici instrumenti seriem inspecturi, quod anno a natiuitate domini millesimoquadringentesimooctuagesimosecundo, indictione decimaquinta, die vero Saturni prima mensis junij hora completorij, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, in mei notarij publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constitutus honorabilis vir dominus Martinus, vicarius perpetuus ad altare sancti Michaelis in ecclesia collegiata beate Marie virginis Haffnensis, principalis principaliter pro seipso omnibus melioribus modo, via, jure, causa et forma, quibus melius et efficacius de jure potuit et debuit, fecit, constituit, creauit et solemniter ordinauit suum verum, certum, legitimum et indubitatum procuratorem, actorem, factorem et negociorum suorum infrascriptorum gestorem nobilem virum dominum Ericum Nicolai, arcium et decretorum doctorem excellentissimum, ecclesiarum metropolitane Lundensis, cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicum nec non ecclesie beate Marie virginis Haffnensis decanum, facultatis juris alme vniuersitatis studij Haffnensis in antiquis juribus ordinarium, ad ipsius domini Martini perpetui vicarii constituentis nomine et pro eo coram

IV s.170

reuerendissimo domino archiepiscopo Lundensi uel quibuscunque judicibus ecclesiasticis uel alijs quacunque auctoritate fungentibus et functuris comparendum agendum in causis personam dicti domini Martini tangentibus, que inter eundem dominum Martinum et quendam Esbernum ciuem Haffnensem ex parte quorundam bonorum dicti altaris sancti Michaelis vertuntur, ac eciam, si necesse fuerit, pro primissis omnibus et singulis et eorum occasione pro dicto domino Martine constituente et eius nomine vnum quoque uel plures procuratorem seu procuratores loco sui et eorum cuilibet cum simili potestate substituendum uel eum uel eos reuocandum uel reuocandos, tociens quociens opus fuerit et sibi uel eorum alteri videbitur expediens, presenti procuratorio nichilominus in suo robore duraturo et generaliter omnia alia et singula facienda, dicenda, gerenda et procedenda, que in premissis et circa ea necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna, et que ipsemet constituens faceret et facere posset, si premissis omnibus et singulis personaliter interesset, eciam si talia fierint, que mandatum exigerent magis speciale, quam presentibus est expressum, promittens insuper idem dominus constituens michi notario publico infrascripto tanquam publice et autentice persone solemniter stipulanti et recipienti vice et nomine omnium et singulorum, quorum interest uel intererit seu interesse poterit, quomodolibet in futurum se ratum, gratum atque firmum habiturum tam(?) id quitcunque per dictum procuratorem suum uel substituendos actum, dictum, gestum, factum uel procuratum fuerit in premissis seu quomodolibet premissorum. Acta fuerunt hec in domo generosi domini decani Haffnensis prefati inferius in minori aula estiuali sub anno, indictione, die, hora, mense et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Siwardo Grueb et Johanne Hiort, presbitero et ecclesie beate virginis Marie Haffnensis vicarius, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius, quia premissis constitucioni, creacioni et ordinacioni vnacum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia alia et singula supradicta sic fieri vidi et audiui, ideoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis et consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi ad premissa vocatus specialiter et rogatus.

Udenpaa: Instrumentum super procuratorio. Orig. paa Papir i Geh. -Ark.

IV s.171

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 21:11:02 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top