eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.168

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 167-170
Nummer: 168


<-Forrige . Indhold . Næste->

168.

31 Maj 1482.

Notarialinstrument, at Decanus Erik Nielsen appellerer til Erkebispen, at Roskilde Biskops Official havde givet Esbern Skriver Tilladelse til at modtage Alterens Sakrament i Roskilde.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod sub anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo, jndictione decima-

IV s.167

quinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, die vero Veneris vltimo mensis maij, constitutus coram me notario publico et testibus infrascriptis nobilis ac vir egregius dominus Ericus Nicolai, arcium et decretorum interpres, ecclesiarum metropolitane Lundensis, cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicus, necnon ecclesie collegiate gloriose virginis Marie regie ciuitatis Haffnensis decanus, ac eciam facultatis juris generalis studij Haffnensis in antiquis juribus ordinarius dignissimus, habens et tenens in suis manibus quandam papiri cedulam prouocacionis, appellacionis et apostolorum peticionis causas racionem in se continentem eandemque cedulam prouocacionis et appellacionis ibidem coram me notario ac testibus personaliter legit et publicauit, tandemque michi notario infrascripto in manibus recipienti tradidit et porrexit, cuius quidem appellacionis papiri cedule tenor sequitur in hunc modum: Animo et intencione prouocandi et appellandi causam et negocium scriptum infrascriptum deuoluendi ad dominum reuerendissimum archiepresulem sancte metropolitane Lundensis ecclesie coram vobis notario tamquam publica et autentica persona nos Ericus Nicolai, arcium et sacrorum canonum doctor, ecclesiarum metropolitane Lundensis ac cathedralium Roskildensis et Ripensis canonicus necnon ecclesie collegiate gloriose virginis Marie regie civitatis Haffnensis decanus, ffacultatis juris alme vniuersitatis studij generalis Haffnensis in antiquis juribus ordinarius, cum iam circa diem festiuitatis paschalis proxime preteritum per honorabilem virum dominum Symonem Laurencij, ecclesie prefate Haffnensis canonicum ac eiusdem ecclesie pastorem et plebanum, inhibuissemus cuidem(!) Esberno dicto Schriuer, ciui et consuli Haffnensi, ne venerabilis eucharistie sacramenti cum ceteris orthodoxe fidei cultoribus communionem participaret propter tunc causas legitimas expressas ac in futuris oportunis locis et temporibus efficacissime probandas, dominus vero officialis reuerendi presulis Roskildensis nichilominus predictam nostram inhibicionem sic ut premittitur factam non perpendens neque eandem curans dando prelibato Esberno Schriuer licenciam minus juste communicandi in ea tamen condicione, quatenus videlicet dictus Esbernus in Haffnia apud nos precibus humillimis venerabile eucharistie sacramentum a nobis peteret et, in casu quo sibi a nobis negaretur, ad Roskildiam reuerti deberet et ibidem venerabilis sacramenti eucharistie communionem indubie perciperet ac participaret, jdcirco nos decanus antedictus sentientes nos ac jurisdictionem nostram ex premissis lesos et grauatos per huiusmodi domini reuerendi episcopi

IV s.168

Roskildensis officialis sentenciam, si saltem sentencie nomen obtinere mereatur, nuper die Veneris proxima ante sollennitatem penthecostes judicialiter per eundem officialem prefatum pronunciatam, ac eciam multipliciter turbatos fore timentes quoque nos in futurum grauius posse perturbari et vexari, quare ab huiusmodi sentencia et nostre jurisdictioni illato grauamine, quod nobis ex eo maxime in futurum euenire posse timemus ac(?) poterit, causam et negocium nostrum ad dominum metropolitanum sancte Lundensis ecclesie archipresulem sancte Romane ac apostolice sedis legatum nobilissimique regni Swecie primatem antedictum totaliter deuoluendum jn hijs scriptis ad eandem suam reuerendissimam paternitatem prouocamus, appellamus apostolosque primo, secundo, tercio et peremptorie instanter, instancius et instantissime nobis dari et concedi petimus, si quis hic fuerit, qui eos nobis dare velit uel poterit, subicientes nos omniaque bona nostra mobilia et immobilia et omnes nobis adherentes ac eciam causam nostram huiusmodi tuicioni et protectioni domini reuerendissimi archiepiscopi Lundensis, et protestamur quod appellacionem huiusmodi possumus corrigere, emendare et innouare ac eam intimare volumus et prosequi, prout videbitur expedire. Qua quidem cedula visa, audita et mihi notario publico subscripto ad manus tradita prefatus graciosus et jngenuus dominus decanus appellans omnibus melioribus modo, via, jure, causa et forma, quibus melius et efficacius de jure potuit et debuit, apostolos petijt instanter, instantius et instantissime, protestatus fuit et alia fecit ac in omnibus et per omnia, prout et quemadmodum in dicta cedula continetur. Super quibus omnibus suprascriptis jdem generosus et magnificus vir dominus decanus ecclesie prefate Haffnensis a me notario publico infrascripto sibj petijt instrumentum et instrumenta publicum ac publica, tociens quociens sibi fuerit oportunum. Habita sunt hec Haffnie in ecclesia collegiata gloriosissime virginis Marie Haffnensis ante introitum chori sub anno, jndictione, die, mense, hora, pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Petro Henrici, perpetuo vicario ecclesie prefate Haffnensis, Martino Nicolai, capellano domini Johannis Hænijn, canonici eiusdem ecclesie Haffnensis, et Boecio Petri, capellano domini prioris domus sancti Spiritus ibidem, in loco Roskildensis dyocesis presbiteris testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, quia premissis prouocacioni, appellacioni apostolorumque peticioni ac protestacioni vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque

IV s.169

omnia et alia singula supradicta sic fierj vidi, audiui et conspexi, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis et consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi ad premissa vocatus specialiter et rogatus.

Exequuta est presens copia appellacionis per me Bernhardinum Hoffeman, notarium publicum supranominatum ad valuas ecclesie collegiate beate Marie virginis Haffnensis sub missarum solennijs primo die mensis junij, et concordat cum originali de verbo ad verbum, quod protester manu propria, presentibus ibidem honorabilibus viris ac dominis magistro Johanne Erkin de Malmundario, decano facultatis arcium generalis studij Haffnensis, ac Petro Henrici, perpetuo vicario ecclesie beate Marie virginis prefate, testibus habitis et requisitis.

Udenpaa: Appellacio domini doctoris Erici decani Haffnensis ab officiali episcopi Roskildensis ad reuerendissimum archiepresulem Lundensem super sacramento eucharistie. Orig. paa Perg. i Geh. -Ark.

IV s.170

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 20:40:31 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top