eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.167

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 165-167
Nummer: 167


<-Forrige . Indhold . Næste->

167.

27 Maj 1482.

Notarialinstrument, at Esbern Skriver appellerer sin Sag til Paven.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum jnstrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octuouagesimo(!) secundo, jndictione quintadecima, die vero lune vicesima septima mensis Maij, pontificatus sanctissimj in Christo patris ac dominj Sixti diuina prouidencia pape quarti anno vndecimo, jn mei notarij publici testiumque infrascriptorum presencia constitutus discretus vir dominus Esbernus Jacobj dictus Scriwere consul Haffnensis principalis principaliter pro seipso citra tamen omnium et singulorum suorum procuratorum hactenus per ipsum constitutorum reuocacionem, quj omnibus melioribus modo, via, jure, forma et causa, quibus melius, tucius, cautius et efficacius potuit

IV s.165

et debuit, quandam cedulam prouocacionis et appellacionis in papiro conscriptam produxit et exhibuit, quam alta et intelligibili voce legi fecit, cuius tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: Cum appellaciones et prouocaciones jn remedium, subsidium et releuamen grauatorum et oppressorum in jure sint jnuente, hinc ego Esbernus Jacobi alias Scriwere ciuis Haffnensis principalis et principaliter pro me ipso animo et jntencione appellandi et prouocandi, jnterponendi, jnsinuandi appellacionesque prosequendi et apostolos petendi dico et propono et in hiis scriptis protester, quod licet non paucis diebus transactis ad instanciam cuiusdam dominj Martini se pro perpetuo vicario ecclesie beate Marie virginis collegiate Haffnensis gerentis per officialem graciosi dominj episcopi Roskildensis fui citatus ad judicium Roskildense comparendo dicto domino Martino ex parte altaris beati Michaelis jn dicta ecclesia collegiata Hauffnensi situati ad standum jurj super certis bonis sibi respondendo vt filius obedencie (!) ibidem comparuj promptus et paratus jn omnibus ad standum juri, volens judicio sisti et judicatum solui et omnia singula facere in huiusmodi causa, secundum que jura et decreta se haberent et extenderent, a quo quidem judicio procuratores dicti domini Martini non grauati neque iniuriati, nescio quo spiritu ducti nisi protractionis temporis causeque dilacionis michi jn obprobrium et grauamen et a dicto domino officiali Roskildensi ad reuerendissimum in Christo patrem ac dominum dominum Johannem archiepiscopum Lundensem jn vocem appellacionis et prouocacionis proruperunt appellando appellacione talismodi minime prosequuta, et quia secundum exigenciam juris coram judice competenti, a quo fuit appellatum, huiusmodi causam volui reassumj et cum dicto domino Martino jn jure super dictis bonis experiri, ffeci dictum dominum Martinum coram dicto domino officiali juridice citarj ad docendum et probandum appellacionem alias per suos procuratores interpositam et factam, prout jus canonicum exigit, esse prosequutam. Dicto domino Martino jn judicio Roskildensi coram dicto domino officiali comparente videlicet die Veneris vicesima quarta mensis Maij anno dominj millisimo quadringentesimo octuagesimo secundo quasdam literas jnhibitorias dicti graciosissimi domini archiepiscopi Lundensis, per simplicem querelam sinistra informacione ut creditur impetratas, exhibuit et produxit, jn quibus literis dictus reuerendissimus jn Christo pater archiepiscopus Lundensis inhibuit dicto domino officiali, ne in huiusmodi causa quoquomodo se intromitteret, prout sentenciam excommunicacionis vellet euitare, statim et incontinenti dictus dominus officialis graciosi domini episcopi Roskildensis dixit et proposuit se

IV s.166

non posse nec velle in huiusmodi causa vlterius procedere, vnde in huiusmodi cansa primo per appellacionem frustratoriam secundo per jnhibicionem huiusmodi causam procrastinando, differendo et in magnarum expensarum consumpcionem et exposicionem sencio me multipliciter esse grauatum, oppressum et jniuriatum ac timens ex inde me plus posse grauarj et iniuriarj, a quibus grauaminibus et iniurijs coram vobis domino notario publico testibusque presentibus ad sanctissimum in Christo patrem ac dominum nostrum dominum Sixtum diuina prouidencia papam quartum et ad eius sanctam sedem jn hijs scriptis prouoco et appello appostolos petens primo, secundo, tercio et peremtorie jnstanter, jnstancius et jnstantissime, et cum omni jnstancia eos peto, si quis sit quj michi eos dare potest siue velit, saltem a vobis domino notario testimoniales, subijciens me omnia bona mea mobilia et jmmobilia et omnes mihi adherentes et adherere volentes tuicionj et defensioni dicte sedis apostolice aliam seu alias appellacionem seu appellaciones prout visum fuerit jnterponendo. De quibus omnibus et singulis protestor publice et expresse saluo jure addendi, mutandi, minuendi, corrigendi, prout fuit et est moris atque stili. De et super quibus omnibus et singulis idem dominus Esbernus Jacobi consul Haffnensis sibi a me notario publico fierj peciit vnum seu plura jnstrumentum seu jnstrumenta publicum seu publica. Acta sunt hec anno, jndictione, die, mense et pontificatu quibus supra jn ciuitate Haffnensi et in claustro fratrum minorum hora nona uel quasi, presentibus ibidem honorabilibus viris domino Christierno Boecjj, Laurencio Hemmingi et Johanne Lagonis presbitiris et clerico Burglanensis et Roskildensis dyocesis testibus ad premissa vocatis, rogatis et requisitis.

Copia auscultata et collacionata per me Birgerum Petrj clericum Lundensis dyocesis sacra imperiali auctoritate notario publico, et concordat de verbo ad verbum cum suo originalj, de quibus protestor manu propria et constat michi de rasura in secunda linea facta. Subscriptio patet(?) in instrumento.

Udenpaa: Appellacio Esberni. Samtidig Kopi paa Papir i Geh.-Ark.

IV s.167

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 20:12:30 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top