eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.166

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 163-165
Nummer: 166


<-Forrige . Indhold . Næste->

166.

24 Maj 1482.

Notarialinstrument, at Sognepræsten ved Frue Kirke, Hr. Simon Laurensøn, der ved Paaskehøjtiden havde nægtet Raadmand Esbern Skriver Nadveren, appellerede sin Sag til Erkebispen.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a natiuitate eiusdem

IV s.163

millesimoquadringentesimooctuagesimo secundo, jndictione quintadecima, die vero Veneris vicesima quarta mensis maij, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno vndecimo, jn mei notarii publici testiumque jnfrascriptorum presencia jn judicio coram officiali graciosi domini episcopi Roskildensis constituti honorabiles viri dominj Esbernus Jacobi, consul Haffnensis, actor ex vna, et Simon Laurencij, canonicus et plebanus ecclesie beate Marie collegiate Haffnensis, reus partibus ex altera super litibus et controuersiis inter ipsos habitis et detentis, quj dictus dominus Esbernus vnam cedulam narracionis sue et peticionis coram dicto domino officialj produxit, in qua quidem cedula dictus dominus Esbernus accusauit et proposuit, quod dictus dominus Symon denegauit sibi in festo pasce proxime pretefito sacramentum poenitentie et eucharistie. Dictus dominus Symon statim et incontinenti coram dicto domino officialj produxit quasdam literas veneralis(!) virj domini Erici decretorum doctoris decani Haffnensis suo sigillo sigillatas, jn quibus habebatur, quod idem dominus Ericus decanus Haffnensis inhibuit dicto domino Symonj, ne in festo pasce proxime peracto dicto Esberno sacramentum eucharistie ministraret seu communicaret propter causas suis temporibus exprimendas, et qui vellet in huiusmodi causa aliquid attemptate seu agere. Dictus dominus Ericus jn suis literis et scriptis obtulit, se sibi in huiusmodi causa responsurum et huiusmodi inhibicionem legitime defensurum in dictis literis de appellacione protestanda, quare dictus dominus Symon peciit se ab huiusmodi cause impeticione liberarj jn iudicio coram dicto domino officiali pro tribunali tunc sedente jn ecclesia cathedrali Roskildensi. Dictus dominus officialis sentenciam dedit et finaliter concludendo pronunciauit, quod dictus dominus Symon ab huiusmodi cause impeticione non liberaretur, antequam dictus dominus Ericus seu aliquis alius personaliter loco suj et viua voce jn iudicio Roskildensi huiusmodi inhibicione astaret dictum dominum Symonem releuans ab huiusmodi inhibicionis inpeticione, quia talismodi scriptura seu litere non satisfaceret seu satisfacerent in huiusmodi causa pro releuante. Statim et incontinenti dictus dominus Symon alta et intelligibili voce in appellacionem et prouocacionem nomine dicti domini Erici decani Haffnensis, ut in literis dicti domini decani jn judicio porrectis plenius habebatur, prorupit ad reuerendissimum in Christo patrem et dominum dominum Johannem dei et apostolice sedis gracia archiepiscopum Lundensem et suam sedem metropoliticam appellando et prouocando apostolos petens instanter, instancius et instantissime, et prout melius

IV s.164

et efficacius potuit in effectu subiciens se omnia bona sua mobilia et immobilia cum omnibus sibi adherentibus et adherere volentibus tuicioni et defensioni dicti domini archiepiscopi Lundensis et eius sedis metropolitice. Quj dictus dominus officialis dedit domino Symonj preinserto nomine quo supra apostolos refutacionis, et dictus dominus Symon nomine quo supra a me notario publico debite requisito apostolos habuit et obtinuit testimoniales. De et super quibus omnibus et singulis dictus dominus Symon nomine quo supra peciit sibi fieri a me notario publico infrascripto vnum seu plura jnstrumentum seu instrumenta publicum seu publica. Acta sunt hec anno, jndictione, die, mense, pontificatu quibus supra jn iudicio Roskildensi hora decima uel quasi presentibus ibidem magistris Petro Johannis et Johanne Bertolomej, canonicis Roskildensibus, testibus ad premissa rogatis et requisitis.

Et me Birgero Petri, clerico Lundensis dyocesis sacra imperiali auctoritate notario publico, qui dicte cedule productioni, accusacioni, proposicioni, literarum productioni, appellacioni, prouocacioni apostolorumque peticioni et dacioni omnibusque aliis et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiuj, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu propria conscriptum exinde confeci, subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signauj jn fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus.

Udenpaa: Appellacio dominj Symonis. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.165

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 19:57:23 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top