eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.163

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 161-162
Nummer: 163


<-Forrige . Indhold . Næste->

163.

4 Maj 1482.

Erkebispen af Lund forbyder Officialen i Roskilde at tage sig af den Trætte, der var Imellem Kapitlet i Kjøbenhavn og Esbern Skriver, Raadmand sammesteds.

Johannes, dei gracia archiepiscopus Lundensis, Suetie primas et apostolice sedis legatus, honorabili viro domino officiali generali curie Roskildensis salutem in domino et nostris infrascriptis mandatis firmiter obedire. Conquestus est nobis venerabilis vir dominus Ericus Nicolai, decretorum doctor, ecclesie beate Marie virginis Haffnensis decanus, quod quamuis ipse nuper ad nostram presenciam accessisset, nobisque, tamquam legacionis munere in nostra prouincia vtentibus, per viam simplicis querele de et super non nullis controuersiis inter venerabile capitulum et honorabilem virum dominum Martinum, vicarium perpetuum dicte ecclesie, ex vna, et discretum virum Esbernum Scriffuer, consulem ciuitatis eiusdem, partibus ex altera, ob non paricionem et contradicionem dicti Esberni, non volentis seruare quandam amicabilem composicionem seu transactionem inter dictas partes, ex earundem consensu per probos viros, pro eisdem partibus et per easdem ad hoc electos et deputatos, interpositam et promulgatam, subortis, graui cum querimonia de oportunis iuris remediis supplicatus fuisset, animo et intencione huiusmodi controuersias ad nostras audientiam, cognicionem et decisionem in et de iure per antedictam viam simplicis querele totas et totaliter diuoluendi. Vos nihilominus ad inportunas ut creditur peticiones et instancias sepedicti Esberni dictum dominum Martinum, perpetuum vicarium etc., super causa publice iam dudum per dictam transactionem sopita ad sextam feriam proxime et immediate festo pentecostes precedentem coram vobis citarj

IV s.161

fecistis. Quare super iam dictis querela et deuolucione vos auisando vobis in virtute sancte obediencie et sua excommunicacionis pena, quam in vos ferimus in hiis scriptis, monicione tamen canonica premissa, nisi presenti parueritis mandato, presentibus inhibemus, quatenus in termino dicte pretense citacionis supersedentes, super dictis causis seu controuersiis, sic ut premittitur, ad nos deuolutis, quas acceptauimus, prout per presentes acceptamus, nequaquam vos de cetero quocumque modo intromittetis(!), nisi aliud a nobis receperitis in mandatis. Sed siquis uel qui pro dictis partibus uel altera earum coram vobis comparuerit uel comparuerint et ulteriora mandata a vobis exegerint, ex tunc ipsum seu ipsos ad nostram presenciam remittatis, prout dictam penam volueritis euitare. Datum in Kalundeborg anno etc. lxxxij0, in crastino inuentionis sancte crucis, nostro sub signeto.

Orig. paa Papir i Geh.-Ark. med Levning af Seglet. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 82-83.

IV s.162

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 18:43:48 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top