eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.162

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 160-161
Nummer: 162


<-Forrige . Indhold . Næste->

162.

4 Maj 1482.

Erkebispen i Lund ønsker at afsige Kendelse i Sagen mellem Hr. Morten og Esbern Skriver.

Johannes, dei gracia archiepiscopus Lundensis, Suetie primas et apostolice sedis legatus, honorabili viro domino officiali generali curie Roskildensis salutem in domino et nostris infrascriptis mandatis firmiter obedire. Conquestus est nobis venerabilis vir dominus Ericus Nicolai, decretorum doctor, ecclesie beate Marie virginis Haffnensis decanus, quod quamuis ipse nuper ad nostram presenciam accessisset, nobisque, tamquam legacionis munere in nostra prouincia vtentibus, per viam simplicis querele de et super non nullis controuersiis, inter venerabile capitulum et honorabilem virum dominum Martinum vicarium perpetuum dicte ecclesie ex vna et discretum virum Esbernum Scriffuer, consulem ciuitatis eiusdem partibus ex altera ob non paricionem et contradictionem dicti Esberni, non volentis seruare quandam amicabilem compositionem seu transactionem inter dictas partes ex earundem consensu per probos viros pro eisdem partibus et per easdem ad hoc electos et deputatos interpositam et promulgatam subortis, graui cum querimonia de oportunis iuris remediis supplicatus fuisset animo et intencione huiusmodi controuersias ad nostras audienciam, cognicionem et decisionem in et de iure per antedictam viam simplicis querele totas et totaliter diuoluendi, vos nichilominus ad importunas, ut creditur, peticiones et instancias sepedicti Esberni dictum dominum Martinum perpetuum vicarium etc. super causa principali iam dudum per dictam transactionem sopita ad sextam feriam proxime et immediate festo pentecostes precedentem coram vobis citarj fecistis. Quare super iam dictis querela et deuolucione vos auisando vobis in

IV s.160

virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena, quam in vos ferimus in hiis scriptis monicione tamen canonica premissa, nisi presenti parueritis mandato, presentibus inhibemus, quatenus in termino dicte pretense citacionis supersedentes super dictis causis seu controuersiis, sic ut premittitur, ad nos deuolutis, quas acceptauimus prout per presentes acceptamus, nequaquam vos de cetero quocunque modo intromittetis(!), nisi aliud a nobis receperitis in mandatis; sed siquis uel qui pro dictis partibus uel altera earum coram vobis comparuerit uel comparuerint et vlteriora mandata a vobis exegerit uel exegerint, ex tunc ipsum seu ipsos ad nostram presenciam remittatis, prout dictam penam volueritis euitare. Datum in Kalundeborg anno etc. lxxxij0 in crastino inuencionis sancte crucis nostro sub signeto.

Udenpaa Levninger af et Segl i rødt Vox (Brostrups Vaaben). Orig. paa Papir i Geh.-Ark.

IV s.161

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 18:29:21 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top