eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.161

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 159-160
Nummer: 161


<-Forrige . Indhold . Næste->

161.

26 April 1482.

Stævning for Esbern Skriver til at møde i Roskilde.

Officialis generalis episcopi Roskildensis sacerdotibus ecclesiarum beate Marie virginis et sancti Petri Haffnensis salutem in domino, et nostris huiusmodi firmiter obedire mandatis, vobis in virtute sancte obediencie firmiter precipientes mandamus, quatenus visis presentibus et receptis accedentes ad domicilium seu presenciam honorabilis viri domini Martini perpetui vicarii ad altare sancti Michaelis in dicta ecclesia beate Marie virginis Haffnensis. Ipsum sub bonorum testimonio vno videlicet edicto pro tribus peremtorie citetis, que nos presentibus ad instanciam prouidi Viri et circumspecti Esberni Jacobi dicti Scriffuere consulis Haffnensis sic citamus, vt proxima sexta feria ante festum pentecostes coram nobis Roskildis in judicio hora causarum tempestiue appareat ad dicendum et fidem de .... tam faciendum de prosecutione appellacionis alias per eum et eius nomine inter eundem dominum Martinum et prenominatum discretum virum Esbernum Jacobi Scriffuere

IV s.159

consulem Haffnensem in quadam causa seu causis et et super non nullis causa seu causis, domibus, querelis et questionibus coram nobis vertente seu vertentibus ad reuerendum in Christo patrem et dominum dominum Johannem archiepiscopum Lundensem et eius sanctam sedem metropoliticam interponente uel ad videndum causam pendilem reassumi in eo statu et termino, jn quo et quibus ante appellacionem interpositam coram nobis per partes hinc ante deducta fuit et vlterius in eadem juris ordine seruato legitime procedendum prout sentenciam suspensionis ab officio suo sacerdotali duxerit euitandi. Remittantur presentes vestro sigillo signate. Datum Roskildis feria sexta post diem beati Georgii martiris anno salutis mcdlxxxii.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.160

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 18:03:08 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top