eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.160

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 158-159
Nummer: 160


<-Forrige . Indhold . Næste->

160.

26 Marts 1482.

Notarialinstrument, at i Graabrødrekloster bad Hr. Morten Esbern Skriver om Nøglerne til de omtvistede Smaaboder ved Stranden, men denne henviste til Afgørelse ved Bythinget.

In nomine domini amen. Presentis publici instrumenti seriem jnspecturis siue legi audituris pateat vniuersis, [quod] sub anno natiuitatis eiusdem millesimo quadringentesimo octogesimo secundo, jndictione quintadecima, die vero vicesima sexta mensis martij hora nona uel quasi, jn monasterio fratrum minorum pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti, diuina prouidencia pape quarti, anno vndecimo jn mei notarii publici testiumque infrascriptorum et rogatorum presencia personaliter constituti honorabilis dominus Martinus perpetuus vicarius ad ........ Michaelis archangeli in ecclesia collegiata beate Marie Haffnensis ex vna et discretus vir ............... partibus ex altera pro certis inter se amicabiliter colloquendis negociis, et dixit idem ............... sua et altar .. t in hunc modum ut sequitur: dilecte Esberne habeo quoddam nogocium ................ peto . . . . ut velitis dare audienciam. Cui Esbernus quasi exparrectus de graui me ................. missam, cum noluit indeliberate audire intentionem negocijs ipsius domini Martini ......... Petrus Vngar, notarius petiui eum, quod non denegaret sibi audienciam referendi sibi intentionem suam. Deinde dominus Martinus taliter alloquebatur ei: dilecte Esberne, jste due domuncule apud mare situate spectantes de jure ad vicariam meam desolute sunt et sine inhabitatoribus propter iniustam occupacionem vestram, habetis vosmet considerare, quod sine redditibus de ipsis domibus prouenientibus et premio diuinum seruicium coram eodem altari sancti Michaelis minime valeat sustentari, dederam igitur venerabili et egregio domino Erico decano Haffnensi totam et omnimodam potestatem locandi eas, quibuscunque voluerit, et sic ad illas habere respectum, ne decetero propter negligenciam meam desolate maneant seu destructe, peto igitur vos diligenter, ut velitis tradere mihi claues domuum illarum mearum. Cui Esbernus respondit: vos mihi nullas claues tradidistis, nec vllas claues habebitis a me. Tunc dominus Martinus subiungendo dixit: dilecte Esberne, vobis satis constat, quod dominus rex pie memorie cum dignis et spectabilibus consiliarijs suis diffiniuit per suam sententiam, quod predicte domus cum omnibus juribus et pertinenciis suis sint spectantes perpetue ad vicariam meam absque obstaculis quibuscunque, quare vos contra judicium regium et consiliariorum spiritualium et

IV s.158

temporalium ad supprimendam iusticiam et diuinum seruicium talia impedimenta et conuicia attemptare presumitis. Tunc Esbernns quasi commotus talibus verbis dixit: jste domus nichilominus mihi pertinent, et remitto me super hoc ad placitum ciuile Haffnense. Super quibus ita ut premittitur narratis et factis jdem honorabilis dominus Martinus presbyter, perpetuus vicarius, petit sibi fieri vnum uel plura publicum uel publica jnstrumentum siue jnstrumenta. Acta sunt hec in ecclesia monasterij fratrum minorum Haffnensium anno, die, hora et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Michaele Andree et Olauo Magni, presbyteris Roskildensis et Ottoniensis dyocesis, testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et quia ego Petrus Vngar, clericus Roskildensis dyocesis, publicus apostolica auctoritate notarius, premissis colloquijs et responsionibus omnibusque aliis et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiuij, jdeo hoc presens publicum instrumentum manu mea propria fideliter scriptum exinde confeci, subscripsi, publicaui et in hanc publicam formam redegi, quam signo, nomine et cognomine meis solitis et consuetis signaui et roborauj jn fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus specialiter et requisitus.

Udenpaa: Instrumentum qualiter .. Martinus peciit claues ad domus adjudicatas .......... Esberni. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.159

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 17:38:13 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top