eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.16

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 11-12
Nummer: 16


<-Forrige . Indhold . Næste->

16.

12 Juli 1357.

Biskop Henrik af Roskilde gjør vitterligt, at Johannes Kraac, Dekan i Kjøbenhavn, skænker Kapitlet i Roskilde nogle Ejendomme der for sin Aartid.

Omnibus presens scriptum cernentibus Henricus dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino. Noueritis, quod sub anno domini m0. ccc0. quinquagesimo septimo, feria quarta proxima post diem beati Kanuti regis et martiris, presentibus domino Petro clerico nostro et Gerardo perpetuo vicario ecclesie nostre Roskildensis, Johanne Paant et Paulo Bylle laicis, ac aliis pluribus fidedignis clericis et

IV s.11

laicis, coram nobis Roskildis in domo habitacionis nostre ad hoc specialiter constitutus vir venerabilis dominus Johannes Kraac, decanus Hafnensis, domino Nicholao Tuchonis, canonico nostro Roskildensi, ex parte capituli bona sua patrimonialia videlicet terras cum edificiis et singulis suis pertinenciis, in platea fori ad orientem a domo lapidea, in qua nunc habitat Wernerus dictus Pundere, sita, legauit et scotauit, prout eciam nobis asseruit in testamento suo plenius contineri. Ita videlicet quod, quoad uixerit idem dominus Johannes Kraac redditus ipsorum bonorum leuabit, et post mortem suam de ipsis redditibus fiat anniuersarium suum anuatim. Due partes reddituum cedant canonicis, qui vigiliis et missis animarum interfuerint, tercia autem pars vicariis perpetuis et non perpetuis existentibus in vigiliis debeatur. Datum sub sigillo nostro vna cum sigillo domini Johannis Kraac supradicti, anno die et loco supradictis.

Paategnet: Scotacio curie facta ecclesie per dominum Johannem Kraac decanum Hafnensem ad anniuersarium suum. Orig. paa Perg. iblandt Arne Magn. danske Diplomer, med Levning af det første Segl. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 16-17.

IV s.12

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 21:04:31 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top