eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.159

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 156-157
Nummer: 159


<-Forrige . Indhold . Næste->

159.

7 Marts 1482.

Notarialinstrument om at Borgemester Esbern Skriver tilbød St. Mikkels Alter til Dronningens Kapellan Hr. Johan Wegge.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod sub anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octuagesimo secundo jndictione decima quinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno eius vndecimo, die vero Mercurij, septima mensis Marcij constitutis coram me notario publico et testibus infrascriptis magnifico ac egregio viris et dominis magistro Georgio Hwidh, canonico ecclesie collegiate gloriose virginis Marie Haffnensis ac alme vniuersitatis generalis studij Haffnensis pro tempore rectore meritissimo, pariter et quodam Johanne Wegge, serenissimi domine Dorothee jncliti regni Dacie regine capellano. Idem magnificus dominus rector prelibatus rogauit instantissime eundem dominum Johannem Wegge, ne veritati parceret sed nudam et omnimodam rei geste diceret veritatem, si forsan ei constaret vnde et quomodo contigit et prouenit, quod postquam ad sedem metropolitanam Lundensem ex parte altaris sancti Michaelis prelibata domina regina gloriosissima fecit prefati capituli et domini Martini legitimos in causa prefata procuratores ad se ad castrum Haffnense vocari pariter et venire, qui quidem dominus Johannes Wegge sibi ad hoc respondendo et in conscienciam suam jurando dicebat hoc factum sed ex subordinacione dicti Esberni Scriffuer et hoc isto modo, nam idem Esbernus prefato domino Johanni Wegge aliquid dixit accipiens eum seorsum ad partem: ego libenter viderem, quod tu haberes altare sancti Michaelis etc., quare ergo labora per amicos tuos apud dominam reginam gloriosissimam, ut ipsa faciat instancias pro te apud me et alios domini Martini

IV s.156

procuratores. Istis sic subordinatis per me Johannem Wegge et amicos meos serenissima domina misit me ad vocandum dominum decauum Haffnensem et magistrum Georgium Hwit, procuratores sepedicti domini Martini, et dictum Esbernum Scriffuer, et isto modo iui pro prefatis dominis ducens eos ad presenciam serenissime domine, quibus dominis preconceptum negotium proposuit, qui nichil sciebant de facto, cum instancia, vt prefati domini vellent conferre cuidam domino Johanni Wegge eius capellano prefatum altare sancti Michaelis, quia sic Esbernus staret quasi(?) contentus et causa in toto fieret sopita, et bona super quibus lis vertitur manerent perpetuo apud altare sancti Michaelis. Ista igitur istis sic pertractantibus supervenit jllustrissimus princeps felicissime recordacionis Cristiernus, rex Dacie, Swecie, Norwegie potentissimus etc., scire volens, quid tractarent, qui, auditis meritis cause et quomodo esset contra libertates ecclesiæ partibus consencientibus, statuit illam causam sequenti die hora octaua per seipsum et suos consiliarios audiri ac justicia mediante terminari. Super quibus omnibus et singulis supradictis jdem dominus et magister Georgius Hwidt, canonicus Haffnensis et dicti studij Haffnensis rector, a me notario publico infrascripto sibj petijt instrumentum et instrumenta publicum ac publica, totiens quotiens sibi fuerit oportunum. Acta sunt hec Haffnie in domo habitacionis egregii viri domini Petri Hwit decretorum baccalaurei ac ecclesie gloriose virginis Haffnensis cantoris sub anno, die, mense, pontificatu quibus supra, presentibus ibidem venerabili viro Johanne Hiort, perpetuo vicario Haffnensi, ac discreto Johanne Lagonis, artium baccalaureo dijocesis Roskildensis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Bernhardinus Hoffeman de Sweidenitz Wratislauiensis dyocesis publicus sacra jmperiali auctoritate notarius, quia premissis relacioni, certificacioni et veritatis superius expresse appeticioni vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et alia singula supradicta sic referri et dici a prefato domino Johanne Wegge audiui, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci signoque et nomine meis solitis [et] consuetis subscripsi, signaui et in hanc publicam formam redegi ad premissa vocatus specialiter et rogatus.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.157

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: man feb 17 16:55:03 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top