eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.157

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 148-155
Nummer: 157


<-Forrige . Indhold . Næste->

157.

Omtrent 1481.

Peder Ungers Klage af lignende Indhold som Nr. 152 og 156 og Modpartens Svar.

Venerabiles et egregij domini doctores scienciarum prefulgentissimi judices, coram vobis contra pretensas excepciones, quas dominus Jacobus et dominus Nicolaus Brun pro se et confratribus suis vicarijs optulerunt oppositas libello meo, replicando dico et propono, quod huiusmodi excepciones sunt contra veritatem facte et composite et non admittende, sed tamquam friuole, morbose et frustratorie repellende, quarum pretextu non debeam aliquo modo ab agendo convinci, reyici nec excludi.

In primis namque sicut opponunt excipiendo, quod, in quantum libellus meus fuerit contra eos, non meretur habere nomen libelli. Ad hoc replico dicens, quod ex quanto huiusmodi libellus per me oblatus continens est nomen iudicis, actoris, rei et rem que petitur et causam peticionis de consuetudine approbata habeat nomen libelli et meretur libellus dici.

Dicunt vlterius in excepcionibus suis, quod libellus sit fabricatus pluribus falsis causis cum alijs multis verbosis et ineptis terminis contextis non ad rem sed defamandam personam meam et ad vicium

IV s.148

seruientibus, quibus pretermissus dico, quod illa, que habentur in libello meo, volo probacionibus docere vera et certa esse et suis peruersis obieccionibus minime reprobanda.

Item dicunt, quod isti termini vsurparunt et manu miserunt mutuo contrariantur affectantes impossibilitates(?) per me declarari, ne videantur tergiuersari etc. Dico, quod vsurpare est rem alicuius contra vsum uel conscienciam capere, et manumittere est submittere uel rem de manu ad manum mittere, sicut factum est cum libro meo; vnus excusat se per alium etc.

Item dicunt fratrem meum legasse eis mensam alatam cum capsa, et remittunt se ad fratris mei testamentum, ad quod me similiter remitto. Dicunt vlterius, quod fecerunt per iudicem ecclesiasticum eandem mensam arrestari, dummodo censerunt me non velle idem legatum ratum habere etc. Ex aduerso dico, quod vicarii asportarunt eandem mensam de possessione heredum heredibus nescientibus prius, quid in ea erat infiscatum, quam violenciam et vsurpacionem querulose notificauj domino decano Haffnensi petens, vt mandaret ipsis vacariis(!) restituere huiusmodi mensam ablatam et arrestacionem factam pro persona mea, sicut et fecit. Ac reportarunt eandem mensam ad locum pristinum, et stat ibi adhuc taliter sub arrestacione mea, quousque per iudicium fuerit diffinitum cuius sit. Super hoc remitto me cum eis ad iudicem prenominatum, quia preasserta excepcio friola(!) est et frustratoria et nullam habet veritatem, ideo non procedit.

Item dicunt se(!) nichil constare de auro, argento uel pecunia in ipsa mensa impositis uel non, et volunt se defendere in hoc secundum juris exigenciam; quod cum fecerint, reddo me contentum. Sed dicunt me nil veritatis istius articuli probaturum. Dico quod volo probare, quod asportarunt predictam meam mensam secum, vt predictum est, et habuerunt et habent clauem ipsius mense sine voluntate et scitu heredum et aperiendum et claudendum eandem, qua quidem mensa ad locum pristinum reportata idem dominus Nicolaus Brwn in presencia mea aliorumque fide dignorum aperuit et serauit et clauem custodiuit, et quia non obtinuj post decessum fratris mei aurum, argentum nec pecuniam ad valorem duorum solidorum, ideo videtur michi, quod non potest esse sine suspicione. Et quamuis omnia bona hereditaria michi aduoluta post ipsum non fuerunt valentia quinque marchas pecuniarum, sicut res huius apud me deposite per se probabunt, attamen omnem donacionem testamentarium fratris mei

IV s.149

ante solucionem debiti sui similiter et debitum suum extendens se vltra viginti markas de propriis meis exposui et persolui.

Inserunt vlterius vicarij quandam excusacionem de libro asportato, quod non acquisierunt eum invasione violenta sed tamquam rem ad proprium dominum diuolutam.

Hanc eorum allegacionem seu excusacionem mala subtilitate inuentam eorum propria confessio, quam probare volo, derimit et elidit.

Item sicut ponit dominus Jacobus in excepcionibus suis illud fore refutandum tamquam mendacium, quod sit homo varius et vascillans in dictis suis, illud satis et probabiliter verificari debeat per ipsius propriam confessionem, dummodo causa venerit ad examen iudiciale; si per hoc ignominosus fuerit uel non, nichil ad me. Et recommendat seipsum hominem constantem et non cadentem et fide dignum, quod si omnes consenserint, ego non contradico.

Sed quod dicit me Petrum Vnger a vocacione mea scilicet consulatus Haffnensis non esse propter virtutes et merita mea sed demerita et tamquam membrum putridum, reiectum et abscisum, quod nepharium dicit meipsum scire etc. Dico ex aduerso, quod michi nichil constat de talibus criminibus nec audiueram; sed hoc scio, quod nunquam perpetraui nec commisi aliquod factum publice uel priuate, nisi quod michi conueniens fuerat et scit(!) ex honore et iusticia faciendum et dimittendum. Nam spontanea voluntate renunciauj loco et consorcio consulatus Haffnensis, et sicut intraui consulatum nulla respersus macula, sic et exiuj, quod volo probare literis regis et per consiliarios regni Dacie, qui meum conuersacionem et vitam maxime sciunt, nec non per scripteres et notarios cancellarie regalis. Quare infamiam michi impositam per eundem dominum Jacobum ex sua malicia, sicut homo ex malo cordis thezauro profert malum, sic ipse, cum non potest ledere corpus meum manibus, nititur pestifero veneno famam meam et honorem denigrare. Verum non merentur dici excepciones, quia nichil faciunt ad rem, sed libellum famosum super me composuerant uel componi fecerant, quam turpitudinem infamie tollerare nolo pro centum florenis Renensibus nec sibi nec alicui fecisse, vestra tamen et aliorum quorum interest iudiciali taxacione salua.

Item excipiendo dicit, se nunquam spoliasse predicto libro uel alia re, sed quod frater meus dominus Johannes Vnger habuit vnum breuiarium conductum a capitulo vicariorum Haffnensium etc. Ex aduerso dico, quod nunquam habuit hunc librum ab eis, quamuis autem frater meus habuit intencionem dandi vicariis suum librum, et quamuis pluries dixit publice: Ego do vobis vacariis(!) librum meum,

IV s.150

tamen ipsum librum eis nunquam tradidit nec in vltimo mortis articulo eis tradere voluit, sed fecit donaciones in suo testamente denominari, quas vicarii pro anniuersario suo habere deberent et contentari.

Et quod dominus Jacobus dicit ipsum breuiarium existentem apud se fratre meo mortuo, per hoc non wult fateri, quomodo adeptus est eum, licet in priori articulo excusat se de violenta inuasione istius rei. Vlterius dicit illum librum tamquam rem ad proprium dominum esse devolutam, quod minime verum est, quia vicarii nunquam dominium istius rei habuerant, ergo non domini istius rei sunt nec erunt nisi cum consensu meo, quia exposui tantum pro emptione istius libri sicut frater meus, et quia nemo potest plus iuris in alium transferre, quam ipsemet habet, et secundum canones, si alicui legate sunt res aliene, talis donatorius tenetur illi restituere cuius sunt, vt habetur in textu et glosa c filius de testamento. Ipse dominus Jacobus vlterius specificat hic, quomodo prefatus liber de manu ad manum saltauit. Primo dicit et fatetur, quod ipse assignauit priori suo domino Johanni Hermanni, et quod dominus Hermannus consequenter assignauit capitulo tamquam rem ad proprium dominum deuolutam, confessio autem predictorum dominorum Jacobi et Hermannj, vt hic ostenditur, est contraria prioribus; et qui dicit iam vnum et postea aliud, ipse est varius et vacillans in dictis suis et non credendus.

Item sicut procuratores excipiunt contra illum articulum in libello positum, quod vicarii vendiderant librum prefatum, quem sciuerunt rem litigiosam esse, et dicunt, quod non vendiderunt eum, antequam erit eis adiudicatus per diffinitiuam sentenciam, et dicunt me infra terminum non appellasse, ad id replicando dico, quod quando venerimus ad illam materiam, si tunc necesse fuerit, dabo responsum.

Item sicut dominus Jacobus excipiendo ponit et dicit contra istum arthiculum finalem, qui sic incipit. Item commisi cuidam rustico quendam iuuenem equum etc. Et dicit quod vsurpaui michi ipsum, et dicit ipsum fore sibi legatum et quod fecit fieri inhibicionem, et non (nec?) michi assignaretur, nisi michi iudicialiter adiudicaretur, et dicit me fuisse citatum per dominum officialem Roskildensem ad omnes actus iudiciales, et non comparui etc. Ex aduerso dico, quod preascerta(!) excepcio non procedit, quia intollerabilem continet errorem et composita mendaciis, et quia si quis repertus fuerit mendax in vno articulo, in aliis non est credendus nec audiendus etc. Ecce qualiter prefati vicarii seniores inuentiui malorum per mendacia sub aspefencia(! apparencia) veri contexta(?) machinati sunt modum vsurpandi sibiipsis rem alienam et vnius alterius opus prauum excusandi astuciis,

IV s.151

quamuis sum socii scelerati spolii pretacti, et dicunt in fine aticulorum(!) suorum: illud est verum, illud est verum, quod tamen non est verum. Quare ego actor prefatus peto humiliter, quatenus preassertis excepcionibus non obstantibus sed cognito quantum sufficit de premissis pronuncietis, decernatis et declaretis possessionem libri predicti michi violenter ablatam fuisse et esse restituendam cum fructibus exinde a tempore spoliacionis predicte citra partes probandi(?) et in causa huiusmodi procedendi ad vlteriora, ipsosque reos ad hoc cogendum(!) fore atque cogi et eos michi actori in expensas legitime condempnetis.

(det følgende med en anden Haand)

Et absolui judicialiter declaretis pretensumque nostrum aduersarium in expensas factas et faciendas similiter condempnetis, hec nos proeuratores predicti humiliter petimus coniunctim et diuisim, saluo iure addendi, minuendi, corrigendi atque alia faciendi, et protestamur prout juris moris est atque stili.

Item petimus copiam appellacionis aduersarii nobis dari.

Magnifici et eximii domini decretorum doctores in hac causa delegati etc.

Sepe nominati replicis pretensi aduersarii nostri Petri Vnger nostris excepcionibus opportet duplicando respondemus et dicimus has omnino veritate carentes ymmo maliciose et dolose fabricatas non acceptandas et admittendas sed tamquam impertinentes abiciendas et repellendas fore et esse, quoniam ex turbido fonte per dolosas et maliciosas adinuenciones scaturiri dinoscuntur, vt in fine litis deo adiuuante veritate comperta in nostris documentis lucidius patebit. Nunc autem nos procuratores sepe nominati et eisdem nominibus pretensis replicis duplicando secundum ordinem articlorum replicarum et primo tribus primis articlis respondemus non alivd, quam in excepcionibus continetur, cum nichil faciunt ad propositum neque at litis descisionem.

Item quartam replicam duplicando remittimus nos ut prius ad verum testamentum ipsius domini Johannis Vnger etc.

Item in eadem replica ibi ex aduerso dico etc. dicimus, quod in prima apercione dicte mense presentes fuerunt dominus Symon Rantzow et mater eius et dominus Olaus Johannis, ipsique viderunt ibi contenta, deinde post arrestationem cum consensu pretensi aduersarii nostri ego Nicolaus Brwn clauem apud me retinui, et quod sic fuit et est verum.

Item quinte replice respondemus nos velle stare juris dictamini.

IV s.152

Item in eadem replica dicit bona bona hereditaria fratris sui ad ipsum deuoluta non fuisse in valore quinque marcharum pecunie; notum tamen est, quod plurima bona post obitum fratris sui ad manus suas deuenerunt; sed de hiis quid ad nos?

Item illi replice videlicet inserunt vlterius vicarii etc. respondemus illi articulo: in nostris excepcionibus est responsum.

Item totam illam replicam item sic ponit dominus Jacobus in excepcionibus suis etc. bonum et consultum est in toto sepelire et suppeditare, quia quanto magis quis picem tetigerit, tanto magis ab ea coinquinabitur, famatur enim wlgariter vociferanti in silua placida placide respondetur, si autem ipse aduersarius noster ipsum articulum renouare et dilatare voluerit, nichil nisi detracciones et ignominias inde senciat generari.

Item omnibus sequentibus replicis usque ibi ecce qualiter etc. duplicando respondemus, sicut in nostris excepcionibus continetur, et ita si opus fuerit probare intendimus citra tamen onus superflue probacionis, ad quod minime nos astringimus.

Item in eadem replica ibi quare ego etc. dicimus omnia illa senioribus et junioribus obiecta in collum replicantis, vnde exierunt, retrudi, quoniam ex abisso iniquitatis, nequicie, doli et mendacii emanarunt, et quidquam veritatis in ea minime continetur, quod eciam si opus fuerit probare intendimus citra onus etc. ut supra.

Quare eximij dominj judices etc. nos procuratores predicti et eisdem nominibus vestras reuerencias instanter, instancius, instantissime petimus pretensi aduersarij nostri replicas friuolas, vanas, frustratorias, veritate carentes et ex fonte malicie emanatas refutandas, repellandas et reiciendas vestra judiciali ordinacione pronuciare(!) et decernere dignenimi, nosque ad nostri juris documenta jntuitu dei et justicie admittentes ab ipsius jmpeticionibus, vexacionibus et inquietacionibus absoluendos fore.

2us libellus.

Magnifici domini et michi multum venerandi Tilmanne Slecht, huius alme vniuersitatis studij Haffnensis rector, bene digne nec non Cristierne Petri, facultatum vtriusque juris ibidem decanus(!), decretorum doctores eximij, contra quem libellum, si saltim libellus dici meretur, cum sit nullus, falsus, ex pluribus falsis causis fabricatus, die Saturne (!) xxiija mensis junij per quendam pretensum Petrum Vnger aduersarium meum vestris reuerenciis ego Jacobus Johannis perpetuus vicarius ecclesie beate Marie virginis Haffnensis principaliter et eo nomine excipiendo de nullitate commissionis et iudiciarie delegacionis

IV s.153

etc. pono et dico, sicut excipiendo positum et dictum fuit contra priorem ineptum libellum, cum sit tacita veritate et suggesta falsitate impetrata, adhuc enim nulla constat nobis juris diccionem in huiusmodi causa dominum archiepiscopum in nos obtinere, sed quod coram vobis pretenso libello responsurus compareo hoc magis ob reuerenciam sedis metropolitane et vestrarum dominacionum quam vigorem commissarie delegacionis me ad hoc de jure obligatum fore seu teneri. Si enim vestre reuerencie sine aliqua superiore commissione me coram vobis in judicium vocassent, cum vos scio dei gracia viros illuminatos non ficte consciencie et deum pre oculo habentes responsurus in huiusmodi causa compareo minime recusarem, de quibus omnibus protestor sollempniter, publice et expresse.

Specialius tamen excipiendo contra membra articuli libellati, cum sit vnus varius et confusus, et primo ibi petens eundem Johannem egrotantem, vt vellet sibi concedere librum suum etc., quod concedo, quoniam omni die, interim quod ipse dominus Johannes Vuger pie memorie egrotaret et quasi factus extraneus fratribus suis, ego prenominatus Jacobus misericordia motus ad eum sepius intraui et secum horas canonicas vtinam domino acceptas et coram eo in breuiario suo legi. Tandem vna dierum inspiciendo dictum breuiarium, quem a capitulo vicarius habuit conductiue, pecii eum concessiue pro dictis nouis historiis excopiandis, que dudum per synodum imposite sunt ad legendum, quod dictus egrotans admisit, ut debitis horis orandi horas canonicas eundem breuiarium mecum adducerem, quod, interim quod spes vitalis erat in eo, compleui; sed finaliter ipso egroto in agonia laborante et me more solito eum visitante liber in domo mea remansit demum, cum constabat nobis vicariis in voluntate sua et longe ante pro certis seruiciis donatum fore priorem nostrum dominum Johannem Hermanni pie memorie, quid esset de dicto libro faciendum; qui prior consilio fratrum suorum decreuit dictum librum apud me manere, ne pretensus Petrus sibi in dicto libro vsucapionem vendicaret(!). Et sic librum suum non ocupaui nec detinui violenter sed tanquam rem ad proprium dominum scilicet capitulum vicariorum deuolutam et de locatorio ad locantem juste deuenientem, et quod sic fuit et est verum; et hoc, si opus fuerit, veris documentis probare intendo citra tamen onus superflue probacionis, ad quod me minime astringo. Et sic excipiendo responsum sit pretenso libello pro presenti, quia vagus, varius, falsus et confusus. Item ibi et quia tunc temporis etc. Et quid ad me, si introitus opidi Haffnensis pretenso aduersario meo per regiam maiestatem aut Haffnie magistratum sibi

IV s.154

fuit tunc temporis interdictus etc.? Quare prenominati magnifici judices etc., ego Jacobus Johannis pricipaliter et eo nomine humiliter peto per vestram sentenciam pronunciari, decerni et declarari prefatum pretensum libellum pro parte in huiusmodi causa aduersa datum et oblatum vanum, vagum, varium, falsum, confusum et male specificatum fuisse et esse repellendum et reiciendum et repelli et reici per vestras judiciarias diffinitiones debere, nec non me a pretensi Petri Vnger molestacionibus, vexacionibus, perturbacionibus, inquietationibus, impeticion[ibus] et impedimentis absoluendum fore et absolui, dictumque aduersarium meum in expensas in huiusmodi causa legitime factas condempnandum fore et condempnari de expensis adiudicatis dampno et interesse atque expensis faciendis nichilominus protestando. Hec peto conjunctim et diuisim omnibus melioribus modo, via, forma et causa, quibus melius et efficacius possum et debeo, vestrum benignum officium et complementum justicie implorando saluo jure addendi, minuendi, mutandi, corrigendi atque alia faciendi, prout juris est moris atque stili.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.155

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 16 20:33:13 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top