eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.156

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 146-148
Nummer: 156


<-Forrige . Indhold . Næste->

156.

Omtrent 1481.

Peder Ungers Klage over 2 Vikarer, der havde bemægtiget sig et Breviarium og andre Ting i hans Broders Jens Ungers Dødsbo. Jfr. Nr. 152.

Venerabiles domini judices. Ego Petrus Vngar dico et propono ac querulose vestris prudencijs notifico, quod michi vero et instituto heredi hereditas post fratrem meum relicta non solum per legata et inofficiosum testamentum verum eciam per vicarios Haffnenses est aliqualiter exhausta et ablata. Quidam autem vicariorum scilicet dominus Jacobus Johannis dictus Munc et dominus Johannes Hermanni non contenti donacionibus iuxta testamenti fratris mei vigorem sed nephandis ausibus tanquam vnguibus collecturi victum contra leges diuinas et humanas intrauerunt domum, vbi bona mea hereditaria fuerunt imposita, de qua sine scitu et presencia heredum et testamentariorum quendam librum breuiarium, pro quo ego et frater meus defunctus dedimus xxx marcas peccuniarum, quem librum idem dominus Jacobus principalis primitis coram fidedignis viris se obtinuisse concessiue a fratre meo, cuius recognicio probatur per publicum instrumentum, postea recognouit se illum per spolium acquisiuisse, quod probatur per propriam ipsius scedulam michi asscriptam. Et sicut est homo varius et vacillans in dictis suis, premissa perpetracio spolij [non] tangit dominum Jacobum solum sed per ratihabicionem et detencionem omnes.

Item conqueror, quod vicarij Haffnenses vnanimes vnam mensam cum capsa factam et, ut ouptumo, quicquid auri, argenti uel peccuniarum post decessum fratris mei relictum erat in ipsa infiscatum, vsurparunt, manumiserunt et violenter sine scitu et presencia heredum testamentariorum et testamenti suis vsibus deputarunt spoliacionemque

IV s.146

predicti libri violenciam et inuasionem bonorum meorum defenderunt, fauerunt et ratum habuerunt. Vnde quum ipsi vicarij in tali commercio scelerati spolij concordes illam donacionem ipsis coniunctim et diuisim per me et fratrem meum assignatam propter ipsorum rathihabicionem et ingratitudinem et impugnanciam testamenti fratris mei defuncti reuocaui et hic judicialiter reuoco, irrito et casso atque reuocatam habendam per vestrum judicium.

Peto michi igitur fierj restitucionem rerum huiusmodi spoliatarum ante omnia et possessionem adiudicari spoliatoresque ad restituendum ablata atque donata et legata cum fructibus inde perceptis a tempore ocupacionis et qui percipi potuerunt cum damnis et interesse insuper et carencia libri breuiarij, estimo damna in duplo maiora, quam empcio ipsius libri se extendit, salua tamen vestra judiciali taxacione per vestram diffinitiuam sentenciam compelli, juris autem beneficio addendi, minuendi, mutandi et corrigendi semper saluo, item ad probacionem necessariam seu solum ad ea que mee sufficiunt intencioni me astringens et non vltra, de quo protestor.

Item protestor eciam expensas meas michi esse soluendas in lite et extra litem et adhuc faciendas et recuperacionem damnorum et injuriarum.

Item predicti vicarij vendiderunt predictum librum meum. quem sciuerunt rem litigiosam, vnd(!) peto michi fieri debitam emendam juxta juris exigenciam tam a venditoribus quam ab emptore.

Item commisi cuidam rustico quendam juuenem equum ad pabulandum, ne destrueretur hiemalibus frigoribus. Modicum postea jntellexi ipsum dominum Jacobum velle lites excitare super eodem equo meo, jdeo eundem equum, antequam rusticus tractus erat in causa per citacionem ad comparendum Roskildie in judicio, sub possessione mea propria receperam et post citacionem asstrinxi memetipsum per literam meam apertam paratum esse coram judice meo ad standum juri et faciendum, que leges patrie expostulant in hac causa. Postea personaliter comparui Roskildie recognoscens publice me esse verum istius equi proprietarium et defensorem, et quod idem equus maneret conseruandus in propria mea possessione usque ad finem litis. Et quamuis causa nichil tangebat eundem rusticum, sicut quilibet vtens racione habet iudicare, nichilominus dominus officialis adiudicauit rusticum reddere domino Jacobo expensas duarum marcarum et equum suum perditum, quem rusticus nunquam habuit necque vidit. Quomodo materia istius causa ventilata fuerat a primo ad vltimum, est

IV s.147

radactum(!) ad publicum instrumentum. Ideo vestre dignitates poterint(!) per istud lacius informari.

Peto michi reddendas peccunias per sentenciam vestram, quod iniustissime a rustico obtinuit, quia ego feci rustico recompensam damnorum et expensarum.

Item peto michi fieri restitucionem equi octo marcarum, sicut ipse dominus Jacobus per se posuit estimacionem equi sui perditi, quem equum ego Petrus Vngar sibi presentaui statim mortuo fratre meo juxta tenorem testamenti propter ingratitudinem et inpugnanciam testamenti fratris mei, inquantum ius dictauerit illam donacionem testamentariam in jure fore restituendam.

Item me ad animum reuocante infamiam michi per eundem dominum Jacobum enormiter illatam insupportabilem esse, quod proclamauit me publice in judicio Roskildensi scriptorem falsarum literarum jn priuacionem honoris et vite mee cum alijs criminibus famam meam denigrantibus, quam infamiam et periculum vite non vellem sustinuisse nec alicui fecisse pro centum florenis Renensibus.

Paaskrevet med en anden samtidig Haand paa Bagsiden: Inclite patrone Villelme, confessor domini sanctissime, o pater beate bino felix carismate, qui, martyr effectus mente, confessoris fulges dignitate, ora pro nobis peccati mole grauatis, excusaque prece, culpat quos actio vite, alleluja. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.148

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 16 20:10:00 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top