eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.155

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 145-146
Nummer: 155


<-Forrige . Indhold . Næste->

155.

12 Nov. 1481.

Biskop Olaf Mortensen af Roskilde tilstaar Kantoren i Kjøbenhavns Kapitel Indtægterne af St. Olafs Alter, for at han af disse Indtægter kunde holde en Succentor.

Uniuersis, quorum interest, intererit seu interesse poterit quomodolibet in futurum, Olauus Martini, dei gracia episcopus Roskildensis, salutem in omnium saluatore. Ad ea quidem, que diuini cultus augmentum domusque dei et precipue ecclesie nostre beate Marie Haffnensis decorem et commodum concernunt, libenter intendimus, racionique congruit et conuenit equitati, vt ea, que racionabiliter facta ordinataque fuerint, perenni stabilitate perseuerent. Hinc est, quod sicut in veritate comperimus, quod cantoria ecclesie nostre predicte adeo tenuis in redditibus et exigua, ut cantor ibidem pro tempore existens sibi in adiutorium, quoad cultus diuini augmentum et ipsum explendum, succentorem assumere et competenter tenere non poterit neque valet: Idcirco de vnanimi consensu et voluntate capituli nostri Haffnensis altare sancti Olaui martiris, in sepedicta ecclesia nostra situatum, cuius institutio, ordinatio et dispositio ad predictum capitulum iuxta primeue fundationis literarum tenores spectare dinoscatur, eidem cantorie annectimus, vnimus, ac tenorepresencium incorporamus. Hoc adiecto, quod qui per cantorem succentor fuerit instituendus, omnes fructus, redditus, obuentiones et emolimenta, ex eodem altari prouenientes seu prouenientia, tempore quo in officio succentorie durauerit, percipiet annuatim, missas, anniuersaria, diuina seruicia, aliaque onera dicto altari iuxta primeuam fundationem incumbentes seu incumbencia, teneat ac rite peragat, prout et quemadmodum moris fuerat ab antiquo. Decernens, quod cantor, qui pro tempore fuerit, omnia et

IV s.145

singula bona dicto altari adiacencia, gubernet, et, ne desolentur, sint sub sua protectione, habeatque ad diuinum officium, anniuersaria ceteraque onera, dicto altari incumbencia, solicitudinem diligentem, iure tamen ipsius perpetui vicarij pronunc dictum altare possidentis, quoad vixerit, in omnibus semper saluo. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium secretum nostrum vnacum sigillo venerabilis capituli nostri Haffnensis antedicti presentibus est appensum. Datum in Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, crastino beati Martini episcopi et confessoris.

Orig. paa Perg. i Konsistoriets Arkiv. Af Seglene findes endnu den største Part af Bispens, med Omskrift: Secretv. Olavi. Martini. dei. gra. ep Roskilden. Kapitlets Segl er borte. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 80-81

IV s.146

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 16 19:59:40 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top