eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.152

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 143-144
Nummer: 152


<-Forrige . Indhold . Næste->

152.

20 Juni 1481.

Peder Ungers Klage over at Vikaren Jakob Jensen havde frataget hans afdøde Broder Jens Ungers Bo et Breviarium.

Coram vobis, venerabiles et egregij domini Tilmanne Slecht, alme vniuersitatis studij Haffnensis rector dignissime, et Cristierne Petri, decretorum doctores excelleutissimi, in hac causa siue causis judices commissarij seu delegati, per reuerendissimum in Christo patrem et dominum archiepiscopum Lundensem etc., ego Petrus Vngar conqueror de honorabili viro domino Jacobo Johannis, vicario ecclesie Haffnensis, quod cum frater meus dominus Johannes Vngar in lecto egritudinis sue jacuit, et predictus dominus Jacobus ad ipsum multociens intrauit ac secum horas canonicas legit, horis tandem finitis accepit dictus dominus Jacobus librum breuiarium eiusdem domini Johannis Vngar ponens se ad mensam egrotantis perspiciendo ipsum, qui statim dixit, quod nunquam antea illum librum ita plenariter perspexerat, sicut tunc temporis et surrexit petens eundem dominum Johannem egrotantem, ut vellet sibi concedere librum suum cum licencia portandi ipsum ad domum secum; ad cuius instanciam dictus frater meus egrotans respondit, quod nullomodo potuit carere libro suo, sed tamen pro ista vice solum vellet sibi ipsum concedere tali condicione, quod reportaret ipsum, quamcito tempus legendi horas instaret. Et sic dominus Jacobus librum concessum secum ad domum deportauit, et satis tempestiue, antequam essent legende hore canonice, reportauit. Postmodum autem quamcito legissent horas. simul ex eodem libro, semper ipso domino egrotante irrequisito et nesciente eundem librum tamquam ut prius secum asportauit. Sed vltimo cum vidit ipsum egrotantem in extremis fatigari, tunc librum apud se retinuit et ipsum vlterius non reportauit. Et quia tunc temporis non potui opidum Haffnense intrare, destinaui quendam presbiterum et vnum clericum nuncios meos ad petendum et exigendum ab ipso domino Jacobo predictum librum meum, quibus respondit, quod frater meus defunctus concessit sibi hunc librum, quem libenter reddidisset heredibus statim post mortem fratris mei, si heredes velocius exigissent(!). Statim postea predictus dominus Jacobus cum suo domino Johanne Hermanni

IV s.143

vicario asscripserunt michi Petro Vngar vnam scedulam scriptam manu cuiusdam domini Alexandri canonici Haffnensis de libro non reddendo. Et sic eundem librum meum tenet et occupat violenter. Quare peto vestras egregias magnificencias michi iusticiam ministrare in hac causa, jpsumque reum ad hoc cogendum fore atque cogi per vestram diffinitiuam sentenciam et eum in expensas legitime condemn . n .. . et condemnetis. Peto eciam nomine damni et interesse viginti marcas Lubicenses. Insuper protestor de expensis michi soluendis in lite faciendis. Hec omnia peto michi fieri meliori modo, forma et via, quibus possum, saluo jure meo addendi, minuendi, mutandi et corrigendi, prout moris est et stili.

Iste libellus confectus est sub anno, domini mcdlxxxj in profesto sancti Johannis Baptiste vicesima die mensis junij.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.144

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 16 19:21:34 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top