eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.151

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 141-143
Nummer: 151


<-Forrige . Indhold . Næste->

151.

8 Maj 1481.

Notarialinstrument, at Høvedsmanden paa Slottet, Erik Pedersen, forbød Lejerne af en Bod i Hyskenstræde og en Gaard at svare Afgift til Esbern Skriver, og kun at yde til St. Mikkels Alter.

In nomine domini, amen. Anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octogesimo primo, jndictione quartadecima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et dominj nostri domini Sixti, diuina prouidencia pape, quarti anno decimo, die vero martis octava mensis maij, hora nova vel quasi, circumspiciens vir Ericus Petri, armiger, capitanius(!) castri Haffnensis ex commissione regie celsitudinis, videlicet dominj nostrj dominj Cristierni, dei gratia illustrissimi regis Dacie etc., ad instanciam et peticionem nobilis viri magistri Jaspar, decani jnsignis collegiate ecclesie beate Marie virginis Haffnensis, jn mei notarii publici testiumque infrascriptorum presencia personaliter intrauit, quandam bodam seu tabernam in Hyskestræthæ sitam attinentem altari sancti Michaelis in prescripta collegiata ecclesia, quam inhabitat quedam soluta mulier nomine Webekæ, ibique primo et ante omnia idem Ericus Petri ab eodem decano interrogatus, an prescripta regia celsitudo sibi commiserat aliquam inhibitionem facere in bonis mobilibus seu immobilibus et redditibus prescripti altaris sancti Michaelis, respondit: jam dudum prescriptus serenissimus dominus noster rex etc.

IV s.141

viue vocis oraculo michi dedit taliter in commissis, vt Esberno Schriffuere auctoritate mandati sui et vigore rei judicate, ne se de bonis mobilibus uel immobilibus et eorum redditibus aliquatenus intromitteret, et pensionariis et locatariis dictorum bonorum, ne sibi de redditibus responderent, pariter inhiberem, quam inhibitionis commissionem mihi sic factam sibi personaliter intimauj, et de eadem tempore suo seriosius informabo. Hiis itaque interrogatione et responsione finitis prescriptus Ericus commisit tribus ancillis prenominate Webeke, ipsa pro tunc domi non exitente, vt ipsi redeunti veraciter intimarent, qualiter prenominatus Ericus commissione et mandato regie maiestatis prescripte Webeke inhiberet, ne alicuj nisi prescripto decano et post illum perpetuo vicario dicti altaris sancti Michaelis pro tempore existenti de pensione dicte bode seu taberne et aliis juribus responderet, quam inhibitionem prescripta Webeke proxima die sequenti in sepenominata ecclesia beate virginis coram me notario publico infrascripto ex relatione ancillarum suarum confessa est didicisse. Similiter prenominatus capitanius(!) intrans curiam, quam inhabitat quidam Olauus Hegge, attinentem dicto altari sancti Michaelis regia commissione vt supra inhibuit, ne alicuj de pensione et aliis erogandis de dicta curia nisi decano uel ipsius altaris perpetuo vicario vt premittitur responderet adiiciensqve, hoc fore in prescriptis bonis dicti altaris sancti Michaelis a quocunque pensionario seu locatario futuris temporibus obseruandum. Item idem Olaus Hegge interrogatus a sepenominato domino decano de quodam calidari braxatorio prescripto altari attinenti, respondit, qualiter Esbernus Schriffuere circa medium quadragesime fecit illud de illa curia deportari. Super quibus omnibus et singulis premissis sepenominatus dominus decanus me notarium publicum infrascriptum cum instancia requisiuit, vt sibi super huiusmodi vnum uel plura conficerem publicum instrumentum seu publica instrumenta tociens qvociens fuerit oportunum. Acta sunt hec anno, jndictione, pontificatu, mense, die, hora et loco quibus supra presentibus honorabilibus viris dominis Michaele Andree, capellano ad ecclesiam Herstæthæ westræ, et Laurencio Nicholai, presbytero nostro, Johanne Kanuti et Erico, familiaribus prescripti capitanii, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Johannes Ffrost, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi interrogationi, responsioni, inhibicioni omnibusque aliis et singulis superius consignatis, dum sic vt premittitur fierent et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfuj eaque sic fieri vidi et audiuj,
IV s.142

jdeo hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signauj vocatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.

Udenpaa: Instrumentum super executione domini. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.143

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn feb 16 18:59:19 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top