eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.147

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 135-136
Nummer: 147


<-Forrige . Indhold . Næste->

147.

27 Okt. 1480.

Notarialinstrument, at Kapitlet appellerede Esbern Skrivers Sag for Erkebiskoppen.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter, quod anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo octogesimo jndictione tredecima pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti anno vndecimo, die vero Veneris, vicesima septima mensis octobris hora nonarum vel quasi in porticu kathedralis ecclesie Roskildensis, vbi jus solet reddi, coram venerabili domino Jacobo Johannis officiali generali curie Roskildensis pro tribunali sedente venerabilibusque dominis prelatis preposito et cantore assessoribus aliisque canonicis. In mei notarii publici testiumque infrascriptorum presencia personali constituti venerabiles domini prelatus et magister Jeorgius Hwid, canonicus ecclesie ecclesie collegiate beate Marie virginis Haffnensis, procuratores venerabilis capituli eiusdem ecclesie et honorabilis viri domini Martinj perpetuj vicarii ad altare sancti Michaelis ibidem, et eisdem nominibus instanter pecierunt in causa inter ipsos procuratores ex parte principalis eorum actorum et Esbernum Schriffuere, ciuem et consulem Haffnensem, reum coram dicto domino officiali pendente simpliciter et de plano secundum consuetudine patrie procedi et quod decerneretur citacio testium producendorum et documenta partium audirentur. Hiis dictis prescriptus dominus, officialis iussit partes cedere et a tribunali modice declinare. Deinde conuocato assessorum suorum consilio sic respondit, quod de nouo registrum de actis et actitatis in causa conficerent sibi et fieri procurarent. Quo responso prescripti procuratores se censuerunt grauatos et magis grauari in posterum timuerunt. Ideoque prescriptus prelatus habens et tenens palam in suis manibus quandam papiri cedulam formam appellationis et provocationis in se continentem prouocans et appellans apostolosque petens atque alia faciens, prout in

IV s.135

infrascripta cedula plenius continetur, quam coram prescripto venerabili domino officiali pro tribunali sedente circumsedentibus atque circumstantibus alta et intelligibili voce legit, cuius tenor sequitur et est talis: venerabilis domine iudex, nos prelatus et procuratores capituli ecclesie beate Marie virginis altaris sancti Michaelis ibidem et domini Martinj perpetui vicarij altaris eiusdem principalis nostri propter nimiam ampliationem terrarum et dilacionem et alia grauamina inferenda, de quibus verisimiliter timemus, appellamus in tota causa ista ad dominum nostrum reuerendissimum archiepiscopum Lundensem judicem nostrum immediatum, et petimus nobis responderi de apostolis primo, secundo, tertio et peremptorie instanter, instancius et instantissime. Super quibus omnibus et singulis dictus prelatus me notarium publicum infrascriptum equam auctenticam personam cum instancia requisiuit, vt sibi super hujusmodi conficerem vnum uel plura publicum instrumentum seu publica instrumenta, tocieus quociens visum fuerit oportunum. Acta sunt hec anno, indictione, pontificatu, mense, die, hora et loco quibus supra, presentibus honorabilibus viris dominis Johanne Cleti (Clementis?) perpetuo vicario dicte ecclesie Roskildensis, Johanne Willechinj et Andrea Nicholai presbyteris testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Johannes Ffrost, clericus Ottoniensis dyocesis, publicus jmperiali auctoritate notarius, quia hujusmodi appellacionis interpositioni grauaminum allegatorum apostolorum peticioni omnibusque aliis superius consignatis, dum sic, vt premittitur, fierint et agerentur, vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audinj, jdeoque hoc presens publicum instrumentum manu mea propria conscriptum exinde confeci et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis signauj vocatus et requisitus in testimonium omnium et singulorum premissorum.

Udenpaa: Instrumentum prime appellacionis. Instrumentum appellacionis [quo (?) officialis episcopi Roskildensis dedit magistro Jasparo decano Haffnensi apostolos refutatorios.] (Det indklamrede er overstreget.) Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.136

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 20:02:46 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top