eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.144

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 133
Nummer: 144


<-Forrige . Indhold . Næste->

144.

28 Juni 1480.

Det overdrages Dr. Erik Nielsen og Mag. Christiern Pedersen at undersøge Sagen mellem Hr. Morten og Raadmand Esbern Skriver.

Jacobus Johannis, officialis generalis reuerendi in Christo patris domini Olaui Martini, episcopi Roskildensis, magnifico et venerabilibus viris dominis doctori Erico Nicolai alme vniuersitatis Haffnensis rectori. archidiacono ecclesie Vibergensis etc. et magistro Cristierno Petri in jure canonico licenciato, ordinis sancti Johannis Jherosolimitani, salutem in domino. Cum nobis jamdudum per reuerendum in Christo patrem prefatum causarum vniuersitas in sua dyocesi extat commissa, et nos pluribus variis et necessariis sumus negociis perpediti, adeo vt infrascripti negocij examinationi vacare ad presens commodo nequeamus, atque difficile foret partibus ad nostram semper venire personaliter presenciam, et testes, quibus suas probarent intenciones adducere, nos laboribus et sumptibus causarum parcere cupientes et predictam nostram occupacionem attendentes de vestra discretione et solicitudine multum confisi, causam vertendam inter honorabilem virum dominum Martinum perpetuum vicarium ecclesie beate Marie virginis Haffnensis ac procuratores suos et quoscunque alios quorum interest in hanc causam interuenientes ex vna et discretum virum Esbernum Scriffuere consulem opidi Haffnensis partibus ex altera vobis taliter duximus committendam, vt vocatos qui fuerint vocandi audiatis, omnia et singula predictam causam tam principaliter quam accessorie concernencia, que vtraque pars duxerit proponenda et secundum formam juris in eadem causa vsque ad sentenciam diffinitiuam exclusiue, quam nobis reseruamus, procedatis, testes vero, quos vtraque pars tam super principali negocio quam in personas testium duxerit producendos, recipiatis ac eos diligenter examinari procuretis, et si qui odio, amore uel terrore se subtraxerint ad perhibendum testimonium veritati, censura ecclesiastica compellatis, et quecunque coram vobis in hac causa acta uel agitata fuerint, manu publica fideliter conscribi faciatis, jlla nobis sub sigillis vestris consignata remittentes, ex quibus sentenciam diffinitiuam postea iusticia mediante ferre poterimus prefixo nichilominus eisdem partibus termino peremptorio competenti, quo cum omnibus actis, juribus et munimentis suis ipsam causam contingentibus per se uel responsales idoneos coram nobis compareant iustam dante domino sentenciam recepturi, non obstante quod alias in causa illa non nulli testes recepti et examinati parte non vocata fuerunt, cum eorum dicta nondum sunt partibus publicata. Datum Haffnis anno domini mcdlxxx vigilia beatorum apostolorum Petri et Pauli, officialatus nostri sub sigillo.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med paatrykt Segl.

IV s.133

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 19:42:57 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top