eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.143

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 132
Nummer: 143


<-Forrige . Indhold . Næste->

143.

20 Avg. 1479.

Katrine Lavrensdatter lejer af Frue Kirke en Grund vesten for Nikolaj Kirkegaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Katherina Laurentzdatter Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri me a venerabili capitulo Haffnensi quendam fundum ecclesie beate Marie virginis pertinentem in parochia beati Nicolai cimiterio ecclesie eiusdem occidentaliter prope fundum per Johannem Mattie ab ecclesia beate Marie virginis possessam et edificatam adjacentem, quam quidem fundum quedam matrona nomine Bolderaniske prius edificauit michique edificium suum in capitulo resignauit, ad dies meos conductiue recepisse sub condicionibus infrascriptis, primo videlicet quod ego singulis annis tutoribus ecclesie beate virginis qui pro tempore fuerint, duos solidos grossorum duobus terminis anni, scilicet vnum ad festum pasce et alium ad festum Michaelis tempestiue in bona moneta pro annua pensione soluere procurabo. Item predictum fundum siue terram bene edificabo edificatamque in bono statu cum tectura lapidea conseruabo. Item edificia constructa et peramplius construenda nullo modo vendam nec quomodolibet alienare presumam sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera mandato principis siue ville imposita tempore, quo vixero, absque vlla recompensa soluere non desisto. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis, littere mihi a venerabili capitulo date irrite sunt et inanes, et eidem capitulo predictum fundum siue terram cum edificiis et meliorationibus omnibus reuocandi et resumendi libera sit facultas, meque de medio sublato dictus fundus cum edificiis et meliorationibus vniuersis absque reclamatione quorumcunque libere cedat ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum domini Nicolai Alberti ecclesie beati Nicolai vicecurati, Johannis Friiman aurifabri et Lagonis Braxatoris, ciuium Haffnensium. Datum anno domini mcdlxxix feria sexta post assumptionem virginis gloriose.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv. Seglene hængte under. Udenpaa stod: Recognitio Karine Laurisdotter super curia sua apud ecclesiam sancti Nicolai occidentaliter sita, et spectat ad tutoriam.

IV s.132

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 19:36:35 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top