eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.141

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 129
Nummer: 141


<-Forrige . Indhold . Næste->

141.

31 Okt. 1478.

Jesper Henriksen, Dekan, og Kapitlet i Kjøbenhavn overdrager Lic. med. Mag. Peder Albretsen deres Skole syd for Kirken, at han og hans Medbrødre kunde holde Forelæsninger der, saalænge indtil Universitetet kunde faa et bedre Forelæsningsrum.

Vniuersis et singulis presentes litteras visuris seu audituris nos lasperus Henrici, decanus, totumque capitulum ecclesie Haffnensis salutem, gaudium in domino et perpetue pacis incrementum. Dignum enim arbitramur, scienciarum et virtutum amatores fauorabiliter et generosi iusta intencione petentes leuius exaudiri, ea de causa in honorem dei diuinique cultus augmentum, visis litteris commissionis illustrissimi principis et domini, domini Cristierni, Dacie, Suecie, Norwegieque regis etc., quibus commisserat venerabili viro in artibus magistro et in medicinis licenciato magistro Petro Alberti plenam auctoritatem acceptandi certos doctores et magistros, qui vna secum in diuersis facultatibus lectiones incipient et continuent, dignosque in eisdem facultatibus promoueant, que quidem commissio de consensu et consilio reuerendissimorum in Cristo patrum et dominorum Johannis Brozstorp, archiepiscopi Lundensis, Olaui Martini, episcopi Roskildensis, videtur per eorundem dominorum reuerendissimorum litterarum confirmatione emanasse: Eidem venerabili magistro scolas nostras in parte meridionali ecclesie nostre situatas pro lectionibus et exerciciis per eundem et suos consocios faciendis libere et graciose concessimus, tenoreque presencium concedimus, donec et quousque predictus magister et sui consocii de scolis melioribus fuerint prouisi. Volumus insuper magistris et doctoribus et eorum suppositis in eorum priuilegiis et libertatibus pro posse assistere in omnibus licitis et honestis. In cuius rei testimonium sigillum capituli nostri presentibus duximus appendendum. Datum Haffnis anno domini m0. cd. septuagesimooctauo, in profesto omnium sanctorum.

Udenpaa: Super scola lectionum formalium. Orig. paa Perg. med Kapitlets Segl (beskadiget) i Konsist. Ark. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 73-74.

IV s.129

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 19:01:37 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top