eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.137

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 125-127
Nummer: 137


<-Forrige . Indhold . Næste->

137.

26 Maj 1477.

Præsten i Ballerup, Vikar ved Vor Frue Kirke, Hr. Jens Ungers Testament.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis, patris et filij et spiritus sancti, amen. Ego Johannes Vngar, presbiter Roskildensis dyocesis, sanus mente licet aliqualiter languidus corpore etc., bona michi a deo collata inordinata nolens relinquere, ad honorem et laudem Cristi et salutem anime mee dispono et ordino, ut sequitur in hunc modum. Primo do et lego ecclesie beatj Petri apostoli et altarj ipsius in ecclesia, vbi sepulturam meam eligo, curiam meam apud eandem ecclesiam sitam, ut presbitero seu possessorj eiusdem altaris dabitur ex illa vnum lødhig marck pecuniarum annuatim pro vna missa coram eodem altarj in qualibet ebdomeda perpetuo celebranda, et perpetuis vicariis vnus solidus grossorum annuatim, quemadmodum ex eadem curia dederam, persoluatur, pro quo et terra eis sic per me assig-

IV s.125

natis pro animabus omnium fidelium defunctorum parentumque meorum et anima mea anniuersarium perpetuum celebrabunt, et vnus solidus grossorum exponatur annuatim ad fabricam ecclesie; pecunie vero, que supersunt, ponende sunt ad festum ecclesie, vt, cum necessitas curie exegerit, pro melioracione eius exponantur. Quos quidem vicarios deputo et confirmo predicte curie preuisores cum tutoribus ecclesie, vt, si ipsi tutores desides aut remissi fuerint ad tenendum predictam curiam in bono statu, ex tunc vicarij prefati plenam habeant potestatem ipsam sub se acceptandj, habendi et diuinum seruicium ex ea, vt premittetur, faciendj, sicut coram deo altissimo voluerint respondere. Item reuerendo patri meo domino episcopo Roskildensi vnum par boum de optimis. Item ecclesie mee Balderup vnum jumentum. Item ecclesie Maløwe similiter. Item conventuj fratrum minorum in Haffnis vnum bouem magnum. Item conventuj sancti spiritus ibidem vnum jumentum et egrotantibus vnum lectum, scilicet puluinar, coopertorium et duo lintheamina. Item egrotantibus in hospitalj sancti Georgij vnum talentum ordej. Item scolaribus et aliis pauperibus vnum balneum. Item domino Jacobo Kaare vnam equam griseam. Item domino Johanni Hermannj vicario vnum polidrum et ancille eius vnam vaccam. Item domino Jacobo Johannis vicario similiter vnum polidrum et ancillo sue vnam vaccam. Item cuilibet puerorum Hinricj pistoris vnam vaccam. Item Olauo Johannis vnum talentum brasij et ancille sue Botilde vnam vaccam et quatuor oues. Item cuilibet ecclesie parochialj in Haffnis tres solidos. Item Petro Nicolaj scolari pro scolis suis attemptandis vnum polidrum. Item Botilde organiste quatuor oues. Pro premissis bonis meis, ceterisque aliis hic non expressis, acceptandis et in melius pro anima mea distribuendis subiicio fratrum meorum potestatj et arbitrio, quos instituo heredes vniuersales atque exequtores presentis testamentj et procuratores cum potestate alium uel alios loco suj substituendj, vt, si quis conquerens de me pro debitis damnis aut iniuriis, de bonis meis faciant cuilibet plenariam satisfactionem et emendam. Ceterum propter juramentum dudum inter nos fratres prestitum, quod nullus nostrum dare debeat aut alienare quidquam bonorum suorum sine requisicione et consensu alterius, protestor et recognosco, si me antequam eos de hac vita contigerit euocarj, me nullam donacionem aut alienacionem aliquorum bonorum meorum alicuius importancie contra voluntatem fratrum meorum peregisse. Si quid contrarium quouis ingenio, quod absit, introductum fuerit, hoc per errorem et malam subtilitatem profiteor esse procuratum et factum atque cassum et irritum habendum.

IV s.126

Vltimj quoque testamentj mej vigore omnia testamenta, codicillos sev vltimas voluntates atque donaciones, si que, quos uel quas huic testamento contrarias hactenus fecerim, reuoco penitus et anullo. In cuius rei euidens testimonium testamentum meum presens sigillo sigillatum tradidj honorabilj viro domino Swenoni clerico, notario publico, in auctenticam formam sev publica instrumenta redigendum. Datum in Haffnis feria 2a pentecostes anno dominj mcdlxx septimo.

Indtaget i et Notarialinstrument af 27 Maj 1477, udstedt af Sweno Martini, Clericus Ripensis publ. imper. auct. notarius, i Overværelse af »Jacobus Kaare, curatus eccl. parochialis in Thornby, Christiernus Boecii altarista in eccl. S. Nicolai in Haffnis, Laurencius Kanuti presbiter og Olaus Johannis civis in Haffnensi oppido«. Geh.-Ark. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 70-73.

IV s.127

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 18:01:30 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top