eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.136

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 124-125
Nummer: 136


<-Forrige . Indhold . Næste->

136.

26 Nov. 1476.

Mads Liflænder lejer af Kapitlet en Gaard i Klædeboderne.

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Mathias Lifflender ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi pre-

IV s.124

sentes et futuri me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensi pertinentem in vico Pannicidarum australi parte orientali acie sitam ad dies meos, vxoris mee Cristine, quam modo habeo, conductiue accepisse sub condicionibus infra scriptis: primo quod ego et vxor mea predicta octo marcas Lyb. duobus temporibus anni scilicet quatuor marcas Lyb. infra pasca, et quatuor infra festum Michaelis tempestiue et expedite in bona moneta et bene datiua tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, pro pensione annua erogemus. Item predictam curiam edificemus edificatamque in bono statu teneamus, et quicquid construxerimus cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia modo constructa et peramplius construenda nullo modo vendamus vel qvomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera siue impositiones, que a mandato principum vel ville curiis ecclesie imposita fuerint ....... absque vlla recompensa soluere teneamur. Predictis vero articulis vel aliquo eorum non seruatis littere nobis a venerabili capitulo date irrite sint et inanes, et eidem capitulo predictam curiam cum edificiis et pertinentiis suis reuocandi et resumendi libera sit facultas. Me vero et vxore mea supradicta de medio sublatis dicta curia cum edificiis et meliorationibus vniuersis libere cedat absque reclamatione quorumcunque ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum cum sigillis discretorum virorum scilicet Heynom et Petri Henrici presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxxvj crastino beate Katherine virginis gloriose.

Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.125

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 12:41:20 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top