eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.135

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 124
Nummer: 135


<-Forrige . Indhold . Næste->

135.

29 Avg. 1476.

Erkebiskop Jens Brostrup af Lund og otte andre Bisper skænke fyrretyve Dages Aflad til dem, der besøge Helligtrekongers Kapel i Vor Frue Kirke i Kjøbenhavn.

Vniuersis et singulis Cristi fidelibus, presentes literas audituris seu visiris, Johannes Brostrop, miseracione diuina archiepiscopus Lundensis, Suecie primas et apostolice sedis legatus, Olauus Martini Roskildensis, Johannes Arusiensis, Jacobus Burglanensis, Petrus Ripensis, Johannes Scharensis, Karolus Ottoniensis, Johannes Bergensis et Andreas Gardensis eadem gracia ecclesiarum episcopi, eternam in domino salutem. Pium et gratum deo obsequium impendere credimus, quociens fideles suos ad pietatis opera excitamus: cupientes igitur, vt capella sanctorum trium regum in ecclesia beate Marie virginis Haffnensi, Roskildensis diocesis, congruis habeatur reuerencia et honore et a fidelibus iugiter frequentetur. Omnibus igitur vere penitentibus confessis et contritis, qui ad dictam capellam causa deuocionis, peregrinacionis seu oracionis accesserint, et, precipue in festis patronorum ac dedicacionibus eiusdem, missas, predicaciones et alia diuina officia ibidem audierint, vel qui pro felici statu sancte ecclesie et regni Dacie deum pie exorauerint seu in serotina aut matutinali pulsacionibus more Romane ecclesie terna vice flexis genibus angelicam salutacionem deuote dixerint, vel qui oracionem dominicam, salutacionem angelicam aut alias deuotas oraciones coram altari eius capelle ob reuerenciam patronorum eiusdem cum deuocione legerint, vel qui ad fabricam altaris ibidem, ad lumina, ymagines vel alia eius ornamenta melioranda manus porrexerint quomodolibet adiutrices, quociens premissa vel premissorum aliquid deuote fecerint, tociens de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, singuli nostrum quadraginta dierum indulgencias de iniunctis eis penitenciis in domino misericorditer relaxamus, consensu diocesani ad hoc ascedente. Et nos Olauus Martinj predictus indulgencias prefatas ac quascunque alias eidem jcapelle seu altari per quoscunque ordinarios rite et canonice concessas, quantum cum deo et de iure poterimus, presentibus confirmamus. Datum in opido Rotneby, anno domini mcdlxxvj0, die decollacionis beati Johannis baptiste, nostris sub secretis.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. med de fem første Segl. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 70-71.

IV s.124

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 12:31:39 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top