eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.133

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 122-123
Nummer: 133


<-Forrige . Indhold . Næste->

133.

26 April 1476.

Jørgen Ducker lejer af Kapitlet en Gaard i Saltboder.

Omnibus presens scriptum cernentibus, legentibus vel audientibus Georgius Ducker .......... salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri me a venerabili capitulo Haffnensi .... ...... Marie virginis Haffnis ...... in Saltbodher in parochia beati Petri sitam, in qua prius ........ habitauit, ad dies meos, uxoris mee Lucie, quam nunc habeo, necnon liberorum nostrorum a nobis inuicem genitorum conductiue accepisse sub condicionibus infrascriptis, primo quod ego Georgius Ducker, uxor mea Lucia nec non liberi nostri quinque marcas Lybecenses tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, duobus terminis anni videlicet medietatem infra pasca

IV s.122

et aliam mediatatem infra festum sancti Michaelis tempestiue et expedite in bona moneta et bene datiua pro pensione annua erogemus. Item predictam curiam edificemus edificatamque in bono statu teneamus, et quicquid in ea constroxerimus cum tectura lapidea conseruabimus. Item edificia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendamus nec quomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera siue imposiciones, que a mandato principum vel ville curiis ecclesie imposita fuerint temporibus nostris, absque vlla recompensa soluere teneamur. Item predictis articulis vel aliquo eorum non seruatis litere nobis a uenerabili capitulo date irrite sint et inanes et eidem capitulo predictam curiam eum edificiis et melioracionibus omnibus reuocandi et resumendi libera sit facultas. Me vero, vxore mea Lucia supradicta necnon liberis nostris de medio sublatis dicta curia cum edificiis et melioracionibus vniuersis libere cedat absque reclamacione quorumcunque ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum cum sigillis discretorum virorum scilicet Detleffui wan Baarren, consulis, et Jacobi Johannis presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxx sexto feria sexta post dominicam Quasi modo geniti.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Seglene fattes.

IV s.123

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør feb 15 12:16:40 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top