eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.13

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 9-10
Nummer: 13


<-Forrige . Indhold . Næste->

13.

27 Juni 1350.

Kongeligt Retterthingsvidne om, at Hr. Johannes Jakobsen, Kannik i Aarhus, skænkede sin Gaard til Vor Frue Kirkes Bygning i Kjøbenhavn.

Waldemarus dei gratia Danorum Slauorumque rex, omnibus presens scriptum cernentibus salutem et gratiam. Nouerint vniuersi, quod sub anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo, dominica proxima post diem natiuitatis beati Johannis baptiste, constitutus in placito nostro iustitiario dominus Johannes Jacobson, canonicus Arusiensis, viro discreto et honesto domino Johanni Krak canonico Roskildensi, ex parte fabrice ecclesie virginis gloriose Marie Hafnis, fundum suum, quem edificauerat quidam Germundus villanus ibidem suis edificiis et conduxerat pro quatuor solidis grossorum Turonensium ab ipso domino Johanne, quolibet anno in festo natiuitatis beate virginis sub pena remotionis ipsarum domorum persoluendis, scotauit et legauit. Hoc diligenter prouiso et adiecto, quod ipse dominus Johannes Jacobsøn censu predicto ipsius fundi ad dies suos libere vti debeat et gaudere. Post eius autem obitum tutores eiusdem ecclesie beate virginis, quicunque fuerint, pro anniuersario, quolibet anno, die quo ipse Johannes decesserit, in remedium anime sue, patris sui Jacobi Ingwarson et matris sue Margarete, in choro eiusdem ecclesie in perpetuum celebrando, canonicis, qui huic in vigiliis et missa interfuerint, dimidietatem dicti census, inter ipsos distribuendam, vt ibidem moris est, erogabunt annuatim, reliquam autem dimidietatem ordinent pro vsibus ecclesie eiusdem, prout coram deo voluerint respondere. Si vero domus in eo jam constructas ipse Germundus remouere

IV s.9

voluerit, vel alias destruentur, et censum predictum dare noluerit, ipsi domini canonici et tutores, qui nunc sunt vel pro tempore fuerint, ecclesie memorate, equam inter se de dicto fundo, vt predicta obseruentur, nichilonimus habeant facultatem. Hoc insuper adiecto, quod quam diu durauerint domus et ipse Germundus censum predictum dare voluerit, ne remoueatur, sit tenore presentium premunitus. Datum Roskildis, nostro sub sigillo, anno et die supradictis, teste Nicholao Jensson Kældebek justiciario nostro.

Paategnet: Litera domini Johannis Jacobi canonici Arusiensis super fundo in quo Johannes Ebbeson. Orig. blandt Danske Selskabs Membraner. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 13-14.

IV s.10

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 20:21:26 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top