eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.125

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 112-115
Nummer: 125


<-Forrige . Indhold . Næste->

125.

5 Okt. 1473.

Notarialinstrument om St. Klemens Kirketiende. Jfr. Rørdam, Kjøbenhavns Kirker og Klostre, S. 51.

In nomine domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis euidenter pateat et sit notum, quod anno incarnacionis

IV s.112

eiusdem millesirao quadringentesimo septuagesimo tercio, indictione sexta, die vero martis, quinta octobris, pontificatus sanctissimi in Cristo patris et domini nostri domini Sixti, diuina prouidencia pape quarti, anno tercio, Roskyldis in sancta synodo hyemali, venerabilibus prelatis et dominis magistro Clemente Olaui, officiali generali reuerendi in Cristo patris et domini domini Olaui Martini, diuina miseracione episcopi Roskildensis, eiusdem curie magistro Christofero Johannis, egregio decretorum doctore, preposito, Tetzone archidiacono et Oddone Johannis cantore, pro tribunali sedentibus pluribusque aliis canonicis, clericis et laicis presentibus et coram eis in mei notarii publici, testiumque infra scriptorum presencia personaliter constituti venerabiles viri domini magister Jaspar Henrici decanus, Petrus Hvidh cantor, Ketillus et Georgius Hvidh, canonici, ex parte capituli insignis collegiate ecclesie Hafnensis ex vna, et discreti viri Johannes Hemmingi et Petrus Jacobi, opidani Hafnenses, cum pluribus aliis, ex parte omnium et singulorum parrochianorum parrochie sancti Clementis ibidem parte ex altera, de et super tercia parte decimarum predalium annone dicte parrochie sancti Clementis, iudicialiter altercantes.

Dixerunt quidem prescripti domini prelati et canonici pro parte capituli, quod decime prediales annone prescripte parrochie sancti Clementis deberent integre cedere et persolui annuatim plebano et capitulo antedicte ecclesie Hafnensis, quoniam prebenda canonicalis, quam actu obtinet dictus dominus Ketillus, est fundata cum incorporacione, vnione et annexione dicte ecclesie sancti Clementis, cum omnibus iuribus, obuencionibus et pertinenciis suis, quibus ipse et predecessores sui ducentis annis et vltra vsi fuerant sine interrupcione et vlla reclamacione inconcusse, libere, pacifice et quiete.

Ex aduerso pro parte parrochianorum prelibate ecclesie sancti Clementis fuit sic responsum, quod dicte decime prediales annone non deberent integre cedere et persolui annuatim plebano et capitulo prescripte ecclesie Hafnensis, sed tercia pars deberet tribui et persolui ecclesie et in vsum fabrice et commodum ecclesie, per eius tutores conuerti, allegantes pro se ius commune et longi temporis consuetudinem dyocæsis Roskildensis, vbi decime per terciam diuiduntur, quarum vna pars episcopo, altera plebano, tercia vero ecclesie tribuatur et eius fabrice reseruetur, et secundum hos consuetudines petierunt sibi dictam terciam decime annone ad vsum et fabricam ecclesie sancti Clementis sentencialiter adiudicari.

Ex opposito fuit per dictos prelatos et canonicos pro parte capituli replicatum, dictam terciam decime predialis annone non

IV s.113

debere ecclesie sancti Clementis et eius tutoribus, sed plebano et capitulo prescriptis adiudicari, allegantes pro confirmacione intencionis sue dicte tercie decime possessionem, prescripcionem, donacionem et donacionis confirmacionem producentesque in medium quoddam antiquum priuilegium sigillatum, pendente sigillo reuerendissimi in Cristo patris et domini domini Absolonis, dei gracia quondam archiepiscopi Lundensis, Svecie primatis nec non apostolice sedis legati nati super confirmacione donacionis dicte tercie decime annone, facte per reuerendum patrem dominum Eschillum bone memorie quondam episcopum(!) Roskildensem, cum et ex vnanimi consensu omnium et singulorum parrochianorum, ut in pre allegato priuilegio confirmacionis plenius continetur, cuius tenor sequitur et est talis 1).

Absalon Dei gracia osv. som Nr. 1. - Nos igitur donaciones predictas, prout rite et prouide facte sunt, auctoritate metropolitica confirmamus et presentis scripte patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentes dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Haffnis anno domini mccl quinto, xvj kal. decembris. - In cuius rei euidenciam presentem paginam sigillo nostro duximus roborandam in testimonium et munimen. Datum Haffnis anno domini mcclxxx septimo nono kal. maij.

Quod quidem priuilegium in medium iudicialiter productum antedictus iudex et officialis generalis fecit alta intelligibili uoce in latino legi, deinde in danica et materna lingua exponi, prescriptos Johannem Hemmingi eiusdemque litis consortes sepius interrogans, si vellent contra dictum priuilegium excipere aut contradicere quouis modo, ac primo, secundo et tercio eisdem dictum priuilegium excopiandum obtulit copiamque dari atque offerri et super excepcione contra dictum priuilegium vsque in crastinum oc vlteriorem dilacionem et terminum atque aduentum et personalem presenciam prescripti reuerendi patris domini Olaui etc. deliberare admonuit et decreuit. Qui quidem sepius interrogati desuper respondentes dixerunt, se dictam literam ac priuilegiura nec laudare neque eidem contradicere nec eius copiam curare recipere, sed communiter et constanter pecierunt sibi, ex parte dicte ecclesie sancti Clementis et omnium et singulorum parrochianorum, per diffinitiuam sentenciam iusticiam administrari dic-

__________

1) Her maa være udeladt Begyndelsen til de 2 Stadfæstelsesbreve paa Absalons Brev fra 1255 og 1287.

IV s.114

tamque terciam partem decimarum iuxta ritum et consuetudinem aliorum parrochiarum eiusdem diocesis Roskildensis sentencialiter adiudicari.

Ex aduerso vero decanus, cantor et canonici supradicti, nomine et ex parte tocius capituli dicte collegiate ecclesie Haffnensis de impeditionibus, molestacionibus, vexacionibus, perturbacionibus et impedimentis prenarratis absolui et dictam terciam partem decimarum annone, iuxta indultum et priuilegium premissa ac antiquissimam prescripcionem, mediante iusticia, sibi adiudicari(!). Partibus igitur hinc inde de vlterioribus probacionibus producendis, dilacionibus et terminis habendis et concedendis interrogatis, quibus singulis hinc inde per partes solenniter et expresse renunciatis prescriptus magister magister Clemens, officialis et iudex vt supra pro tribunali sedens, auditis et uisis hinc inde parcium probacionibus, responsionibus, excepcionibus, allegacionibus cognitisque ad plenum ipsius cause meritis seruatis seruandis, de prescriptorum uenerabilium dominorum, prelatorum et jurisperitorum assessorum suorum assensu et maturo consilio communicato, Cristi nomine inuocato, solum deum, vt apparuit, pre oculis habens, diffiniuit, sentencialiter declarauit (decreuit) et pronunciauit dictam terciam decime predialis annone, super qua lis et controuersia inter dictas partes agitur et monetur, spectare debere ex consuetudine legitime prescripta ac priuilegio approbato futuris temporibus, prout preteritis, pristinis et modernis, spectabant plebano et canonico prefate collegiate ecclesie beate virginis Hafnensis, cuius prebende incorporata est ecclesia sancti Clementis ibidem, in toto cedere, administrari integre et per solui dictosque parrochianos prescripte ecclesie sancti Clementis ad solucionem dictarum decimarum, vt premittitur, condemnauit, confirmacionem donacionis in suo uigore et robore duratura approbauit, donec et quousque dictum priuilegium per legitima et euidenciora documenta in posterum, si contigerit, fuerit reprobatum. Super quibus omnibus et singulis dictus dominus decanus ex parte capituli petiit sibi a me notario publico subscripto fieri vnum uel plura publicum instrumentum seu publica instrumenta, tocies quocies fuerit oportunum.

Acta sunt hec anno, indictione, pontificatu, mense et die, quibus supra, presentihus ibidem honorabilibus viris dominis Birgero Petri, perpetuo uicario ecclesie Roskildensis, Johanne Rødh in Schilskør, Laurencio Jacobi in Snessør et Johanne Petri in Krumrup, ecclesiarum rectoribus, testibus ad premissa uocatis et rogatis.

Et ego Johannes Frost, clericus Ottoniensis dioecesis, publicus imperiali auctoritate notarius osv.

Langebeks og fleres Afskrifter i Dipl. i Geh.-Ark. Det er tydeligt, at i det mindste Langebek ikke har haft Originalen for sig. Tidligere trykt i Orig. Hafn. S. 153-56.

IV s.115

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons feb 12 20:16:05 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top