eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.121

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 108
Nummer: 121


<-Forrige . Indhold . Næste->

121.

10 April 1472.

Johannes Hillebrandsen lejer af Frue Kirke en Gaard i Nikolaj Sogn ved Stranden.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Johannes Hillebrandi ciuis Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensi pertinentem in parochia sancti Nicholai iuxta mare sitam, in qua modo habito, ad dies meos, vxoris mee Lucie quam modo habeo, nec non liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum conductiue accepisse sub condicionibus infrascriptis, primo quod ego predictus Johannes, vxor mea Lucia, nec non liberi nostri tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, xii solidos grossorum, duobus temporibus anni scilicet sex infra pasca et sex infra festum sancti Michaelis tempestiue et expedite pro pensione annua erogemus. Item predictam curiam edificemus, edificatamque in statu bono teneamus, et quicquid in ea construxerimus, cum tectura lapidea conseruemus. Item edificia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendamus, nec quomodolibet alienemus sine consensu capituli sapradicti. Item tributa et alia queuis onera, que a mandato principum vel ville curiis ecclesie imposita fuerint, temporibus nostris absque vlla recompensa soluere teneamur. Prescriptis vero articulis vel aliquo eorum non seruatis, littere nobis a venerabili capitulo date irrite sint et inanes et eidem capitulo predictam curiam cum edificiis, meliorationibus omnibus reuocandi et resumendi libera sit facultas. Me vero, vxore mea Lucia predicta nec non liberis nostris de medio sublatis dicta curia cum edificiis et meliorationibus vniuersis libere cedat absque reclamatione quorumcunque ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum virorum Nicholai Hillebrandi, Jacobi Adriani presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxx secundo, feria sexta post dominicam quasi modo geniti.

Udenpaa: Littera recognitionis Johannis Hillebrand super curia iuxta mare. Langebeks Afskrift i Dipl. i Geh.-Ark. efter Orig. i Frue Kirkes Arkiv.

IV s.108

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons feb 12 19:13:44 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top