eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.120

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 105-107
Nummer: 120


<-Forrige . Indhold . Næste->

120.

4 April 1472.

Notarialinstrument, ifølge hvilket Raadmand Esbern Skriver udelukkedes fra Alteret, indtil han havde tilfredsstillet Gud og Kirken.

In nomine domini amen. Presentis publici instrumenti seriem inspecturis siue legi audituris pateat euidenter vniuersis, quod sub anno natiuitatis ejusdem millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo indictione quinta decima, die vero quarta mensis aprilis hora

IV s.105

duodecima uel quasi in stuba siue domo discreti viri Esberni Scriffwere consalis Haffnensis pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape qnarti anno vndecimo in mei notarii publici testiumque infrascriptorum et rogatorum presencia personaliter constitutus quidam honorabilis dominus Symon, canonicus Haffnensis, plebanus altaris parochialis in ecclesia collegiata beate Marie ibidem, qui ut asseruit se non solum ex officio suo verum eciam ex commissione venerabilis et egregii prelati sui domini doctoris Erici, decani capituli Haffnensis, accessisse presenciam eiusdem Esberni consulis, parochiani sui ibidem, protunc personaliter existentis et eum per se et ipsum solum pro sacrilegio per eundem Esbernum, perpetrato ad satisfaciendum deo, ecclesie et injuriam passo salubriter instigasse, quoniam sacrilegis corpus dominicum minime dandum est, et quia idem Esbernus vnus de illis est, habuit ipsum satis operose admonendum et inducendum sitis(?) et nudius tercius, quatenus tales excessus suos per satisfactionem condignam ut premittitur emendaret, in quantum [ad] mensam domini nostri Jhesu Christi vellet accedere causa sumendi corpus suum gloriosum ad animæ suæ sa[lutem]. Nam ut retulit idem dominus plebanus iniquum sit valde ea que collata sunt pro remedio peccatorum venerabilibus ecclesiis aut eis iustis modis aliis acquisita vsibus aliis applicari, propter quod merito inuasores ipsarum rerum tanquam sacrilegi sunt anathemate feriendi usque ad satisfactionem congruam, sed quia presens causa de sacrilegis habet se separatim ab altera prius mota, de qua ad tempus supersedendum est, et spectat ad plebani officium scire, quibus parochianis dandum est hujusmodi sacramentum uel non, et quia sacrilegi a communione corporis Christi sint excludendi, ideo vobis non fit quidquam impedimenti causa odii uel inimicicie sed tantum juris causa. Tunc Esbernus dixit: ego attamen accedam ad mensam domini ad sumendum deum meum, et hoc faciam ex propria bona confidencia mea, et dum accessero, si vos qui estis plebanus meus mihi tunc denegare volueritis sacramentum, illud volo conqueri et proclamare vndique et quantum valeo. Quibus dictis prefatus honorabilis dominus plebanus adhuc consuluit sibi ut dirigeret ad salutaria mentem suam, et se super hoc sanius deliberaret pro responso sibi dando ipsis alio tempore conuenientibus. Tunc Esbernus dixit: jsti domini de capitulo Haffnensi adhuc non cessant excitare conuicia similiter ut prius fecerant in destructionem meam et ad priuandnm me [b]onis, honore et vita, cui dominus plebanus respondit: Ex quo talis vestra perpetratio sacrilegii est .... a, et constat pre-

IV s.106

lato meo et capitulo tanquam pluribus aliis, et si non resisterent sicut tenentur ex officio, vestro errori approbarent, nam negligere perturbare peruersos nichil aliud est quam fouere, ideo si supportarent vobiscum talia perpetrata absque juris castigatione, viderentur dare presumptoribus occasionem scelera committere grauiora, ideo non stat per eos aliud facere, sed stat totum in vestra propria voluntate, ea de causa vos tamdiu a corporis Christi communione abstineatis, quousque de enormibus excessibus vestris satisfactionem debitam exhibueritis et emendam, et sic facta est secunda admonitio presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Petro Henrici, Jacobo Nicolai et Andrea Nicolai, perpetuis vicariis ecclesie collegiate antedicte, testibus ad premissa habitis, vocatis et rogatis. Deinde prefati dominus Symon canonicus, plebanus et antedictus Esbernus Scriwere fuerunt constituti in presencia mei notarii et subscriptorum testium, die ut supra hora vesperorum uel quasi in ecclesia fratrum minorum Haffnensi, vbi idem dominus plebanus eundem Esbernnm admonuit, ut se ad viam satisfactionis reduceret pro premisso sacrilegio, et se non retrahere habeatur a communione sacramenti eucharistie in contemptum ecclesiastice discipline, prout superius est expressum. Et quia displicuit eidem Esberno admonicio prenarrata, noluit audire dominum plebanum suum antedictum, sed irato animo abijt festinanter, et sic facta est tercia sibi admonitio et completa, presentibus ibidem dominis Nicolao, Johanne Jude dicto et Hemmingo Petri, perpetuis vicariis Haffnensibus, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Et quia ego Petrus Vngar, clericus Roskildensis dyocesis, publicus apostolica auctoritate notarius, premissis admonitionibus debite factis aliisque omnibus et singulis, dum sic ut premittitur fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiui. Ideo hoc presens publicum instrumentum manu propria exinde conscriptum confeci, subscripsi, publicauj et in hanc publicam formam redegi, quod signo, nomine et cognomine meis solitis et consuetis signaui et roboraui in fidem omnium et singulorum premissorum rogatus pariter et requisitus.

Udenpaa: Instrumentum super trina monitione canonice facta Esberno Scriwere sacrilego, ne accedere presummat ad sacramentum eucharistie sumendum pro hujusmodi enormibus excessibus suis, antequam faceret deo, ecclesie et iniuriam passo satisfactionem debitam et emendam, sicut a sanctis patribus est sanctitum. Orig. paa Perg. i Geh.-Ark.

IV s.107

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 11 20:15:48 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top