eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.114

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 101-102
Nummer: 114


<-Forrige . Indhold . Næste->

114.

12 April 1468.

To Kardinaler skænke 100 Dages Aflad til dem, som paa visse Dage søge Hellig Trefoldigheds Alter i Vor Frue Kirke.

Bartholomous tit. sancti Clementis, Jacobus tit. sancti Crisogoni, divina providentia sacrosancte Romane ecclesie presbyteri cardinales, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Etsi quelibet loca sanctorum sunt pia et prompta devotione a Christi fidelibus veneranda, dedicata in honore[m] sancte et individue trinitatis, qui unus est et verus omnium creator, deus et expiator mentium et earum director ad ipsum, sunt tanto venerabilius honoranda, quanto ipsa beata trinitas immediatius et liberius effundit gratias in cordibus devotorum. Cupientes igitur, ut capella ad altare sancte et individue trinitatis, situm in ecclesia collegiata sancte Marie de Haffnis Roskyldensis dyocesis, congruis frequentetur honoribus, et a Christi fidelibus iugiter veneretur, ac in suis edificiis debite reparetur, conservetur et manuteneatur, librisque ac calicibus ac aliis ornamentis ecclesiasticis decoretur, fulciatur et laudabiliter muniatur, in ea quoque cultus augmentetur divinus, et ut ipsi Christi fideles eo libentius confluant ad eandem, quo ibidem ex hoc celestis gratie dono se uberius conspexerint refectos: nos cardinales prefati et quilibet nostrum humilibus, dilecte nobis in Christo Anne filie Petri Andree et dilecti filii Jacobi Clauson, eiusdem capelle dotatoris, nobis super hoc factis supplicationibus inclinati, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui eiusdem sancte trinitatis, pasche, gloriose virginis Marie assumptionis, sancti Michaelis archangeli, ac dicte ecclesie dedicationis celebritatum diebus, eandem capellam devote visitaverint annuatim, et ad reparationem et manutentionem ipsius manus porrexerint audiutrices, centum dies de in-

IV s.101

iunctis sibi penitentiis misericorditer in domino relaxamus, presentibus perpetuis temporibus duraturis. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, nostrorum cardinalatuum sigillorum iussimus et fecimus appensione communiri. Datum et actum Rome in domibus nostrarum solitarum residenciarum, sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, indictione prima, die vero duodecima mensis aprilis, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pauli divina providentia pape secundi, anno quarto.

Af Mnscr. Bartholiniana, Tom. V. (»ex arch. eccl. collegiatæ b. Mariæ virg. Hafn.«) Rørdam, Kirker og Klostre, T., 65-66.

IV s.102

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 11 19:24:37 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top