eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.112

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 97-100
Nummer: 112


<-Forrige . Indhold . Næste->

112.

5 Jan. 1468.

Statuter for de evige Vikarer.

Uniuersis et singulis presentes litteras inspecturis, visuris pariter et audituris, Olauus Martini, dei gratia episcopus Roskildensis, salutem in domino coeternam. Rationi congruit et conuenit equitati, ut ea, que laudabiliter rationabiliterque adinuenta, statuta et ordinata sunt, ea maxime, per que concordia, caritas et vnio inter fratres adaugeatur, diuinus cultus in sancta ecclesia augmentetur, rixeque et dissensiones coartentur et refrenentur, stabiliter et perpetua firmitate perseuerent. Hinc est, qvod oblatis nobis hodie et exhibitis pro parte dilectorum filiorum, perpetuorum vicariorum ecclesie nostre beate Marie virginis Haffnensis, nostre dyocesis, nonnullis ordinacionibus et statutis licitis et rationabilibus et honestis, ex statutis et ordinacionibus perpetuorum vicariorum ecclesie nostre Roskildensis extractis, et cum illis saltem in effectu, pro majori parte, concordantibus, ac per ipsos vicarios seruari juratis; que et quas statuta et ordinaciones dicti perpetui vicarii ecclesie beate Marie virginis Haffnensis auctoritate nostra ordinaria confirmari, stabiliri et approbari mediante ipsorum priore, ac per eum instanter postulari fecerunt et postularunt. Que quidem statuta articulatim sequuntur successiue, huiusmodi sub tenore.

Primo, siquis nouus perpetuus vicarius effectus fuerit, ad collegium nostrum appositus, jurabit super sue consciencie juramento, se velle seruare articulos et statuta infrascriptos. Et antequam quidquam de precenciis nobiscum percipiat, faciat infra annum omnibus fratribus pictantiam suam. Et habeat superpellicium et almucium et intret chorum nobiscum, onera et officia singula, ut moris est, in

IV s.97

festis et alias obseruando. Cum hoc, pro introitu dando florenum Rynensem; et sic in toto in emolumentis particeps efficiatur.

Item siquis fratrum habuerit aliquam causam uel querelam aduersus intrantem, tunc intrans amicabilem faciat composicionem, antequam receptus fiat in fratrem.

Item, siquis aliquam querelam habuerit aduersus fratrem suum, conueniat eum primo coram priore et aliis fratribus. Si autem in prima instancia citauerit uel accusauerit eum coram alio judice, soluat lagenam Almanice ceruicie.

Item, quilibet intrans sit obediens priori in negociis et officiis intra et extra ecclesiam, quod si omiserit, soluat solidum infra mensem, sub pena dupli.

Item, siquis fratrum uoluerit locare alicui uel aliquibus fundum aliquem uel curiam altaris sui, habeat hoc eum consensu prioris et consilio fratrum. Et si littera data super tali locacione sigillata fuerit cum sigillo possessoris, prioris, et duorum uel trium fratrum, maneat in firmo robore et vigore, et successor locantis, servatis servandis, illud nequaquam valeat reclamare.

Item, nullus presumat reuelare cuiquam secreta nostra, quod siquis presumpserit, exeat de confraternitate nostra tamquam infamis, nec intrabit priusquam emendam fecerit, secundum consensum prioris et fratrum.

Item, nullus fratrum loquatur sine licencia prioris et finito sermone alterius, sub pena duorum denariorum immediate soluendorum, et si hoc statim non fecerit, soluat duplum.

Item, siquis offenderit priorem nostrum in domo capitulari siue extra, verbis contumeliosis, emendet secundum fratrum relacionem.

Item, quicunque fecerit prior conuocacionem, ut fratres ad bonum concordie ad domum capituli conueniant, siquis ammonitus fuerit et non uenerit infra primam horam, dabit grossum. Si autem post primam tarde uenerit, dabit album, si non fuerit ligittime perpeditus, videlicet negocio dominorum, lecto egritudinis uel extra partes.

Item, siquis aliquem de confratribus verbis contumeliosis uel calumpniosis, in capitulo uel extra capitulum, offenderit in presencia duorum fratrum uel aliorum discretorum, ex furore impetus, dabit lagenam seruicie.

Item, nullus fratrum presumat jurare in capitulo per mortem Cristi, sanguinem ejus, quinque wlnera, spiritum sanctum, sub pena trium solidorum immediate soluendorum, et hoc tociens quociens fecerit.

Item, stabunt perpetui vicarii in choro, ibunt in processionibus,

IV s.98

sedeant in prandiis, secundum etatem perpetuitatis sue. Item per perpetuus vicarius, qui fuerit junior, semper erit hostiarius et pincerna noster, et habeat missam in anniuersariis in choro, donec alter nouus aduenerit. Quod si omiserit, soluat dimidiam lagenam ceruisie, et penultimus suum suppleat officium in omnibus ministrando.

Item, siquis deputatus fuerit ad officiandum in choro, et neclexerit, pro summa missa dabit lagenam Almanice ceruicie, pro ewangelio vj solidos, pro epistola tres solidos, pro qualibet alia hora dabit album.

Item, quando aliquis prolixo languore infirmatur, tunc omnes fratres incolumes, duo post duos, quotquot sunt, duas missas in omni septimana coram altari suo celebrare, donec conualuerit, teneantur.

Item, quando aliquis fratrum decesserit, tunc quilibet viuentium vnam missam pro anima ipsius celebret uel celebrari faciat, antequam carnes manducet.

Item, quilibet vicarius absens habebit in capitulo nostro procuratorem vicarium, et non alium, qui non solum pro ipso respondeat, sed et satisfaciat et cum hoc habeat ordinacionem prebende sue.

Item, quilibet fratrum non residens dabit omni anno ij solidos grossorum pro absentia, infra festum Dyonisii, uel soluat duplum.

Item, siquis uenerit ante exitum cimiterij, quando facimus processionem pro aliquo mortuo, careat dimidia porcione illius processionis.

Item, in missis animarum, si quis non uenerit ante incapcionem epistole ad vigilias, antequam Dirige dicatur, careat dimidia porcione.

Item, quando aliquis fratrum ammonetur rite per priorem nostrum soluere debita creditori intra nostrum capitulum, pro prima monicione, videlicet dierum xv omissa, soluat dimidiam lagenam ceruisie bone, pro 2a, videlicet x dierum, integram lagenam ceruisie, pro tercia, videlicet quinque dierum, exeat contumax et periurus de omni conuocacione et participacione nostra, donec instanter humiliatus acquisiuerit confraternitatem de nouo, per pictanciam et florenum Rynensem pro introitu.

Item, in sequentibus cuiuslibet anni temporibus conueniant omnes fratres, pro defunctis fratribus et benefactoribus anniuersaria vigiliarum et missarum, in summo choro deuotius decantantes. Primum anniuersarium semper erit feria 2a proxima post dominicam cantate. 2um etiam eadem proxima post festum Olaui regis. 3um proxima ante festum Martini. 4um feria secunda proxima ante festum purificacionis Marie. Hoc adiecto, quod omnis absens, tam de vigiliis quam de missis, soluat pro quolibet officio duos sterlingos. Frater

IV s.99

vero, vnus post alium, qui a priore ammonitus fuerit, faciat fratribus prandium ut melius poterit.

Item, sequis celebrauerit sub processione, tam solenni quam quotidiana, solnat iiij grossos et hoc si elevacionem fecerit uel aliud signum cum corpore Christi sub processione.

Item, nullus incipiat cantare missam, antequam alter cantans finierit prefationem, sub pena quatuor grossorum.

Item, siquis alicui confratrum, eo non presente, coram aliis detraxerit, seu in verba scandalosa seu calumpniosa abloquendo proruperit, que famam fratris poterint notabiliter denigrare, super hoc conuictus dabit lagenam ceruisie.

Quibusquidem statutis et ordinacionibus, ut premittitur, oblatis et productis, ac coram nobis et per nos lectis, recitatis, auditis, examinatis et intellectis(?), ac justis et rationabilibus inuentis, nos attendentes postulacionem hujusmodi fore justam et consonam racioni, quodque justa petentibus non est denegandus assensus. Idcirco statuta et ordinaciones hujusmodi preinsertas in omnibus et singulis eorum punctis et articulis confirmauimus et approbauimus ac tenore presencium confirmamus et approbamus deinceps perpetuis futuris temporibus duraturas, inter ipsos vicarios ecclesie beate Marie virginis Haffnensis, et per eos inuiolabiliter tenenda et obseruanda. In quoram omnium et singulorum fidem, testimonium et robur premissorum secretum nostrum duximus presentibus appendendum. Datum Roskildis in vigilia Epyphanie domini nostri Jhesu Christi, anno a natiuitate ejusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo octauo.

Orig. paa Perg. tilhørende Oldn. Museum. Tidligere trykt i Pontoppidans Annales ecclesiæ II. 647-51. Paa Bagsiden er skrevet nogle Bestemmelser, men Skriften er saa udslettet, at der kun kan læses enkelte Ord.

IV s.100

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 11 18:49:02 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top