eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.11

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 7-8
Nummer: 11


<-Forrige . Indhold . Næste->

11.

28 Sept. 1349.

Peder Nielsen, Niels af Buddinges Søn, pantsætter sit Gods i Buddinge til Jakob Tythebjerg, Borger i Kjøbenhavn.

Vniuersis presentes literas visuris et audituris Petrus Niclesson, filius quondam Nicholai de Buthinge, salutem in domino sempiternam. Notum facio vniuersis, quod exhibitori presencium Jacobo Thythebergh, villano Hafnensi, et suis heredibus per me vel heredes meos omnia bona mea in Buthinge sita, videlicet vnam curiam cum tribus quartariis terrarum et aliam curiam cum dimidio bool terrarum, cum omnibus eorum attinenciis, agris, pratis, siluis, pascuis ac aliis quibuscunque, que ad dicta bona ab antiquo inter quatuor limites camporum adhesisse dinoscuntur, ad me jure hereditario post fratrem

IV s.7

meum Nicholaum Buthinge et sororem meam Helenam, bone memorie, diuoluta, pro viginti marcis puri argenti ponderis Coloniensis, quas in prompta pecunia et bonis valoribus juxta libitum mee voluntatis leuaueram, libera mea voluntate inpignero per presentes, in die beati Martini episcopi nunc proximo subsequente in prompta pecunia et nullis aliis valoribus integraliter redimenda. Si vero tunc temporis non redimero, extunc idem Jacobus vel heredes sui redditus et prouentus de dictis bonis libere percipere teneatur, in sortem principalis debiti minime computandos, donec per me vel heredes meos legitime redimantur. Ipsumque Jacobum vel heredes suos pro omnibus edificiis ac melioracionibus, quas in eisdem bonis instruxerit, iuxta quantitatem suorum sumptorum, tam maiorum quam minorum, promitto cum meis heredibus indempnem conseruare. Si vero edificia, quod absit, incendio contingat deperire, ac alia rursus edificauerit, tam pro combustis edificiis quam pro de nouo erectis satisfacere me obligo eidem Jacobo vel suis per presentes. Hoc adiecto, quod quando dicta bona ab me vel meis heredibus redempta fuerint, et eidem Jacobo vel suis heredibus pro suis sumptibus in ipsis bonis factis totaliter solutura et satisfactum fuerit, extunc ipse vel sui eadem bona cum omnibus eorum attinenciis per spacium vnius anni integraliter libere teneat vel habeat pro suis vsibus, absque omni contradiccione mei vel meorum heredum ordinanda. Ceterum hoc volo et promitto, quod si necescitas me cogerit ad dicta bona alienandum vel maiorem pecuniam de cetero super ipsa recipiendum, ipse Jacobus vel sui heredes proximi esse debeant ad emendum vel pecuniam accomodandum super bona memorata. Si vero idem Jacobus aliquem defectum ex premissis vel ex aliquo articulo premissorum patiatur, me et meos heredes obligo, ipsum indempnem conseruare. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum domini Absalonis canonici Hafnensis et Gerikini Fridirici presentibus est appensum. Datum Hafnis anno domini m0. ccc0. xl0. nono, in profesto beati Michaelis archangeli.

Orig. paa Perg. i Konsist. Arkiv med de tre Segl. I det første staar et Vaaben (i venstre Felt: en Figur, der ligner et Hjortegevir, i højre: tre lige Tværbjelker) med Omskrift: + S' PE : TRI : NICO : LAI. I det andet Jomfru Maria med Barnet, Omskrift: + S' ABSOLONIS SACERDOTIS. I det tredie Ejerens Navn og Bomærke. Rørdam, Kirker og Klostre, T., 11-12.

IV s.8

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: lør jan 25 19:27:34 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top