eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.109

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 95
Nummer: 109


<-Forrige . Indhold . Næste->

109.

3 Juli 1466.

Afladsbrev for dem, der besøge St. Peders Kirke.

Vniuersis et singulis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Two, dei gracia archiepiscopus Lundensis, Swecie primas et apostolice sedis legatus, Olavus Roskildensis, Kanutus Vibergensis, Magnus Ottoniensis, Johannes Arusiensis, Jacobus Burglanensis, Petrus Ripensis et Andreas Gardensis, ecclesiarum eadem gracia episcopi, salutem in domino et continuum incrementum celestium graciarum. Pium et gratum obsequium deo impendere credimus, quociens fideles suos ad pietatis opera excitamus. Cupientes igitur, ut parochiales ecclesie sancti Petri apostoli Hafnensis, Roskildensis diocesis, congruis habeatur reuerencia et honore et a Christi fidelibus iugiter aut alia diuina officia et predicacionem .... aliis in eadem audierint aut qui cimiterium eiusdem ecclesie p ... defunctis exorando circumierint seu sepulturis mortuorum ibidem interfuerint, corpus diuinum aut oleum sacrum, dum jnfirmis portentur et reportentur, secuti fuerint seu ad pulsacionem campane more Romane ecclesie flexis genibus aue Maria dixerint vna vice aut bonis sibi adeo collatis ad predictam ecclesiam in testamentis suis aliquid legauerint, hiis eciam, qui ad fabricam dicte ecclesie seu eius ornamenta melioranda et augmentanda manus quoslibet porrexerint adiutrices; quociens premissa seu eorum aliquod pia intencione fecerint, tociens de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Paulj apostolorum eius auctoritate confisi singuli nostrum quadraginta dies jndulgenciarum de jniunctis eis penitenciis misericorditer jn domino relaxamus dummodo diocesani consensus ad hoc accesserit et voluntas. Insuper nos Olauus Martinj prefatus premissas ac omnes alias et singulas jndulgencias eiusdem ecclesie per quoscunque ordinarios rite et canonice concessas, quantum cum deo et de jure poterimus, presentibus confirmamus. In cuius rei testimonium secreta nostra presentibus sunt appensa. Datum Haffnis in crastino visitacionis beate Marie uirginis anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto.

Orig. paa Perg. i Geh.-Ark. Seglene fattes.

IV s.95

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 11 18:21:56 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top