eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind IV > nr.108

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: IV
Side: 94
Nummer: 108


<-Forrige . Indhold . Næste->

108.

25 Juni 1466.

Afladsbrev for Johannes Døberens og St. Birgitte Alter i Frue Kirke.

Vniversis et singulis, presentes litteras inspecturis, Two, dei gracia archiepiscopus Lundensis, Swecie primas et apostolice sedis legatus Olauus Roskildensis, Kanutus Vibergensis, Magnus Ottoniensis, Johannes Arusiensis, Jacobus Burglanensis et Petrus Ripensis, ecclesiarum eadem gracia episcopi, salutem in domino et continuum incrementum coelestium graciarum. Pium et gratum obsequium Deo impendere credimus, quociens fideles suos ad pietatis opera excitamus. Cupientes igitur ut altare beati Johannis Baptiste et sancte Birgitte in ecclesia beate Marie virginis Hafnensis Roskildensis diocesis, congrua habeatur reverencia et honore, et a Christi fidelibus iugiter honoretur, omnibus et singulis vere penitentibus, contritis et confessis, qui dictum altare, causa devocionis vel oracionis, accesserint, orationem dominicam cum ave Maria flexis genibus ibidem dicendo, qui etiam missas, predicationes, aut alia divina officia in eodem altari celebrari fecerint seu audierint, hiis etiam, qui pro missarum in eodem altari sustentacione celebrandarum, necnon librorum, calicum, vestimentorum, candelarum, et aliorum ornamentorum melioracione et augmentacione, de bonis sibi a Deo collatis, manus quomodolibet porrexerint adjutrices; quotiens premissa, seu aliqvid premissorum, pia intencione fecerint, totiens de omnipotentis Dei misericordia, ab beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus authoritate confisi, singuli nostrum qvadraginta dies indulgentiarum de injunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus. In super nos Olauus Martini, episcopus Roeskildensis, premissas ac omnes alias et singulas indulgencias ejusdem altaris, per quoscunqve ordinarios rite et canonice concessas, quantum cum Deo et de jure poterimus, presentibus confirmamus. In cuius rei testimonium secreta nostra presentibus sunt appensa. Datum Hafnis, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, in crastino beati Johannis baptiste.

Tidligere trykt i Pontoppidans Annaler II. 637-38.

IV s.94

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tir feb 11 18:09:01 CET 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top