eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind III > nr.9

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: III
Side: 6
Nummer: 9


<-Forrige . Indhold . Næste->

9.

18 Avg. 1480.

Lejebrev paa Kapitlets Gaard paa Vestergade.

Omnibus presens scriptum cernentibus uel audientibus Johannes Michaelis ciuis et prothonotarius opidi Haffnensis salutem in domino. Nouerint vniuersi presentes et futuri, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis pertinentem in parochia beati Clementis in Platea Occidentali borialiter sitam, in qua quidam Michaelis Swenonis prius inhabitauit, ad dies meos et vxoris mee Luciæ, quam modo habeo, necnon liberorum nostrorum de nobis genitorum conductiue recepisse, sub condicionibus infrascriptis. Primo quod ego et uxor mea antedicta necnon liberi nostri vnam marcam argenti duobus temporibus anni scilicet dimidietatem infra feriam pasche et aliam dimidietatem infra feriam Michaelis tempestiue in bona moneta et bene datiua racione . . . onis anmie tutoribus ecclesie, qui pro tempore fuerint, annis singulis erogemus, predictam curiam bene edificemus, in bono statu conseruemus. Item edificia modo constructa et peramplius construenda .... vendamus nec quomodolibet alienemus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera .......... datis principis seu ville curiis ecclesie imposita fuerint soluere teneamur. Item predictis vero articulis uel aliquo eorum non seruatis presentes irrite sint et inanes et nobis uel successoribus nostris predictam curiam cum edificiis et melioracionibus vniuersis reuocandis et reservandis libera sit facultus, nobisque de medio sublatis dicta curia cum melioracionibus omnibus absque reclamacione quorumcumque cedat libere ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis discretorum videlicet Nicolai Hemmingi fabri necnon Andree Jutonis eiusdem artificii presentibus est impensum. Datum Haffnis anno domini mcdlxxx feria sexta infra octauas assumptionis virginis.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

III s.6

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn nov 3 21:33:53 CET 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top