eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind III > nr.8

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: III
Side: 5
Nummer: 8


<-Forrige . Indhold . Næste->

8.

13 April 1474.

Den pavelige Bulle, hvorved det tillades Christiern I at omdanne Helligaands Hospital efter Hospitalet Saxia de Urbe i Rom efter Augustins Regel, hvori kunde optages og opdrages fattige og uægte Børn.

Ad futuræ rei memoriam. Sane carissmus etc. rex personaliter exposuit, quod ipse considerans, quod per totum ejus regnum Dacie unum solum hospitale sancti spiritus, ordinis Sancti Augustini, erat, et quod ad oppidum Haffniense, Roskildensis diocesis, ubi idem rex ut plurimum residet et pro negotijs regni consultandis moram trahere consueuit, quamplures principes, barones, milites et armigeri confluebant quodque nullus locus, ubi infantes expositi uel pauperum seu ex illegitimo matrimonio nati ponerentur, nutrirentur et sustentarentur, existebat, et quod ipse rex singulari deuotione, quam ad hospitale nostrum eiusdem sancti spiritus in Saxia de Urbe ac prefatum ordinem gerit, et etiam pietate motus, ne talia discrimina et infantium expositiones turpiter fierent, unum hospitale sub eodem vocabulo sancti spiritus dicti ordinis, quod prius, confuse tamen, hospitale sancti spiritus dicebatur, cum ibidem nec ordo neque regularis obseruantia prout in dicto hospitali nostro, sed ut quædam secta, obseruabatur, de nouo erigi, construi et ædificari fecit. Quare etc. Datum Rome etc. 1474, idibus aprilis.

Af Ny kirkehist. Saml. VI. 564 efter den pavelige Registrant. Strax efter nævnes et Afladsbrev for Frue Kirke af 18 April.

III s.5

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn nov 3 21:33:53 CET 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top