eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind III > nr.1

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: III
Side: 1
Nummer: 1


<-Forrige . Indhold . Næste->

1.

13 Juli 1285.

Erik Glippings Privilegium for det Gods Hr. Jon Litle gav til S. Cecilie Alter i Frue Kirke. Jfr. Rørdams Kirker og Klostre, S. 200.

Ericus, Dei gracia Danorum Sclauorumque rex, omnibus hoc scriptum cernentibus in domino salutem. Noueritis, quod nos bona in Kirkijholt et Vassingruth, que dominus Jon Litlæ vir venerabilis ad altare sancte Cecilie dedicatum in ecclesia beate Marie virginis Køpmanhaffn contulit pleno jure vna cum familia in dictis bonis residente, sub nostra pace et protectione recipientes specialiter defendenda, dimittimus eadem bona ab omni expedicionis grauamine, impeticione, innæ et stwd ceterisque oneribus, solucionibus et seruiciis ad ius regium spectantibus libera pariter et exempta, racione quarum libertatum et gracie persone, que dictum altare pro loco et tempore officiauerint, nos et liberos nostros in oracionibus suis recommendatos habere debeant continuo in perpetuum apud deum fauorabiliter et deuote. Vnde per graciam nostram districte prohimemus(!), ne quis aduocatorum nostrorum uel eorundem officialium seu quisquis alius dicta bona contra tenorem precencium(!) presumat aliquatenus impetere vel indebite molestare, prout regiam vitare voluerit vlcionem. Datum Roskildis anno domini mcc octogesimo quinto, tercio jdus julii, teste domino Jon Litlæ.

En gammel Afskrift i Geh. Ark. Udenpaa: Super libertatibus bonorum Kjrcholt et Vassingrøth. Originale habetur in receptaculo majori.

III s.1

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: søn nov 3 21:33:53 CET 2002
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top