eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.94

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 97-98
Nummer: 94


<-Forrige . Indhold . Næste->

94.

20 Juli 1450.

Markvard Bokholt lejer af Kapitlet en Gaard i Klosterstræde.

Omnibus presens scriptum cernentibus Marquardus Bokholt ciuis Haffnensis salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me a venerabili viro domino Nicolao Michaelis decano Haffnensi quandam curiam ad decanatum Haffnensem spectantem in platea dicta Klosterstrædet iuxta curiam .... eiusdem decanatus australiter sitam ad dies meos et vxoris mee Katerine, quam iam habeo, et liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum conductiue accepisse sub conditionibus infra scriptis. Primo videlicet quod ego Marquardus et vxor mea Katerina et liberi nostri decano, qui pro tempore fuerit, duas marchas argenti bone monete et bene datiue duobus terminis, vnam videlicet marcham argenti infra pasca et aliam marcham argenti tempestiue infra festum sancti Michaelis archangeli .... erogabiimis. Item dictam curiam edificabimus et edificatam in bono esse et statu tenebimus, et quicquid in ea de nouo construxerimus, sub tectura lapidea conseruabimus. Item edificia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendamus nec quolibet alio modo

II s.97

alienabimus sine consensu decani et capituli supradicti. Item tributa et onera alia queuis, sique ex mandato principum vel ville ipsi curie imposita fuerint, temporibus nostris absque vlla recompensa soluere teneamur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis presentes litere irrite sint et inanes et eidem domino decano et eius successori cum consensu capituli predictam curiam resumendi libera sit facultas, nobis vero Marquardo Bokholt et vxore mea Katerina .... de medio sublatis prenominata curia cum omnibus edificiis et melioracionibus suis cedat libere absque reclamatione quorumcunque decano supradicto. In cuius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis virorum discretorum .... Laurencii .... presentibus est appensum. Datum Hafnis anno domini mcd quinquagesimo primo feria se .... ante festum sancte Marie Magdalene.

Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.98

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor maj 1 21:44:57 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top