eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.89

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 94
Nummer: 89


<-Forrige . Indhold . Næste->

89.

24 April 1450.

Kapitlet udlejer en Gaard i Raadhusstræde til Niels Pedersen.

Omnibus presens scriptum cernentibus Kanutus Michaelis, decanus Haffnensis, totumque capitulum ibidem salutem in domino. Constare volamus vniuersis presentibus et futuris, nos ex vnanimi consensu discreto viro Nicolao Petri quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensi pertinentem in parochia sancti Petri et in platea dicta Rothhuusstrædæt iuxta curiam dicte ecclesie beate virginis, in qua quidam dominus Magnus Jensson perpetuus vicarius pronunc inhabitat, occidentaliter sitam ad dies suos et vxoris sue Cecilie, quam jam habet, et primogeniti eorum de se invicem progeniti conductiue dimisisse, sub conditionibus infrascriptis. Primo videlicet quod sex solidos grossorum bone monete et bene datiue duobus terminis anni, videlicet tres solidos grossorum tempestiue infra diem sancti Michaelis et alios tres solidos grossorum tempestiue infra diem pasce tutoribus antedicte ecclesie, qui pro tempore fuerint, ratione pensionis annis singulis erogabunt. Item predictam curiam edificabunt et edificatam in bono esse et statu tenebunt, et quicquid in eo de nouo construxerint, sub tectura lapidea conseruabunt. Item edificia modo constructa et per amplius construenda nullo modo vendant aut cuilibet alienabunt sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum uel uille ipsi curie imposita fuerint, temporibus suis absque vlla recompensa soluere teneantur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis, presentes litere irrite sint et inanes et dictis tutoribus antedicte ecclesie, qui pro tempore fuerint, prenominatam curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas. Predictis vero Nicolao Petri vna cum vxore sua Cecilia et primogenito eorum, ut prefertur, de medio sublatis, prenominata curia cum omnibus edificiis et meliorationibus suis libere cedat absque reclamatione quorumcunque ecclesie supradicte. In cuius rei testimonium sigillum nostrum capitulare presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo, crastino beati Georgii martiris gloriosi.

Seglet fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.94

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: tor maj 1 21:39:18 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top