eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.85

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 90-91
Nummer: 85


<-Forrige . Indhold . Næste->

85.

22 Avg. 1449.

Kapitlet udlejer en Gaard sønden for Fisketorvet.

Omnibus presens scriptum cernentibus Olauus Petri ciuis Haffnensis salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam eidem capitulo pertinentem circa piateam dictam Fiskætorwæt australiter sitam, cuius australem partem quidam Johannes Esberni pronunc possidet et inhabitat, ad dies meos et vxoris mee Katerine, quam pronunc habeo, et liberorum nostrorum de nobis inuicem genitorum in conductione recepisse sub condicionibus infrascriptis. Primo videlicet quod sex marchas lubicenses in duobus terminis anni videlicet tres marchas lubicenses infra festum sancti Michaelis tempestiue et alias tres marchas lubicenses infra festum pasce racione pensionis annis

II s.90

singulis erogabimus. Item predictam curiam edificabimus et edificatam in bono esse et statu tenebimus, et quicquid in ea construxerimus, sub tectura lapidea conseruabimus. Item edificia modo constructa uel per amplius construenda nullomodo vendamus nec quomodolibet alienabimus sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum uel ville ipsi curie imposita fuerint, temporibus nostris absque vlla recompensa soluere teneamur. Item predictis articulis uel aliquo eorum non seruatis littere nobis a prefato venerabili capitulo super predicta curia date irrite sint et inanes et eidem capitulo predictam curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas, nobis vero Olauo Petri necnon Katerina vxore mea cum liberis nostris de medio sublatis predicta curia cum edificiis et melioracionibus suis vniuersis libere cedat absque reclamacione quorumcumque capitulo supradicto. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum videlicet Hemmingi Petri et Nicolai Petri presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo nono octaua die assumpcionis Marie virginis gloriose.

Udenpaa: Recognicio Olaui Petri ciuis Haffnensis super curia in opposito domui sancti spiritus sita et spectat ad psalterium. Seglene fattes. Orig. paa Perg. i Geh. Ark.

II s.91

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 30 16:33:30 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top