eremit.dk
Sti: Forside > Emneindeks > KD > Bind II > nr.81

Kjøbenhavns Diplomatarium

Bind: II
Side: 88-89
Nummer: 81


<-Forrige . Indhold . Næste->

81.

7 Febr. 1449.

Kapitlet udlejer en Gaard i Klædeboderne op til Frue Kirkegaard.

Omnibus presens scriptum cernentibus Tyco Johannis, canonicus Roskildensis, salutem in domino. Constare volo vniuersis presentibus et futuris, me a venerabili capitulo Haffnensi quandam curiam ecclesie beate Marie virginis Haffnensi pertinentem in platea dicta Klæthebother sitam et cimiterio eiusdem ecclesie contiguam, quam quidem Andreas Laurencii quondam proconsul Haffnensis pie memorie inhabitauit, ad dies meos conductiue accepisse, sub conditionibus infrascriptis, primo videlicet quod quatuor marchas argenti .... bone monete et bene datiuas prompte persoluendas, videlicet vndicim solidos grossorum cum tribus grossis infra pasca et alios vndicim solidos grossorum cum tribus grossis tempestiue infra festum sancti Michaelis ratione pensionis annis singulis erogabo. Item predictam curiam edificabo et edificatam in bono esse et statu tenebo, et quicquid in ea construxero, sub tectura lapidea conseruabo. Item edificia modo constructa et peramplius construenda nullo modo vendam vel quomodolibet alienabo sine consensu capituli supradicti. Item tributa et alia queuis onera, si que ex mandato principum vel ville ipsi curie imposita fuerint temporibus meis, absque vlla inpensa soluere teneor. Item predictis articulis vel aliquo eorum non seruatis, presentes littere irrite sint et inanes, et predicto venerabili capitulo dictam curiam resumendi et reuocandi libera sit facultas. Me vero Tycone de medio sublato predicta curia cum omnibus edificiis et meliorationibus suis absque reclamatione quorumcunque libere cedat capitulo supradicto. In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum. Datum Haffnis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo

II s.88

nono, feria sexta proxima post festum purificationis beate Marie virginis gloriose.

Langebeks Afskrift i Diplomatariet i Geh. Ark. efter »Orig. membr. af vor Frue Kirkes Arkiv 1750«.

II s.89

<-Forrige . Indhold . Næste->

Opdateret: ons apr 30 16:30:32 CEST 2003
© eremit.dk 2001 - 2010 . Må frit anvendes og citeres med kildeangivelse
Kontakt:

Creative Commons License
Dette værk er licensieret under en Creative Commons Navngivelse-Ikke-kommerciel-Ingen bearbejdelser 2.5 Danmark Licens.

Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!
Sidens top